Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Nescio quo autem pacto recepta vulgo interpretatio est

absurdissima, ut intra Kalendas significare videatur etiam citra Kalendas vel ante Kalendas, nihil enim ferme interest.

Atque insuper dubitatur an Kalendis quoque pronuntiari possit, quando neque ultra neque citra, set, quod inter haec medium est, intra Kalendas, id est Kalendis, [*](id est Kalendis, deleted by Hertz.) pronuntiandum sit.

Sed nimirum consuetudo vicit, quae cum omnium domina rerum, tum maxime verborum est.

Ea omnia cum Apollinaris scite perquam atque enucleate disputavisset, tum ego haec dixi: Cordi, inquam, mihi fuit, priusquam ad te irem, quaerere explorareque quonam modo veteres nostri particula ista qua de agitur usi sint, atque ita invenimus Tullium in Tertia in Verrem scripsisse istoc modo: Locus intra oceanum iam nullus est, neque tam longincus neque tam reconditus, quo non per haec tempora nostrorum hominum libido iniquitasque pervaserit.

Intra oceanum dicit contra rationem tuam; non enim vult, opinor, dicere in oceano; terras enim demonstrat omnis quae oceano ambiuntur, ad quas a nostris hominibus adiri potest, quae sunt citra oceanum, non in oceano; neque enim videri potest insulas significare nescio quas, quae penitus esse intra aequora ipsa oceani dicuntur.

Tunc Sulpicius Apollinaris renidens: Non me hercule inargute, inquit, nec incallide opposuisti hoc Tullianum; sed Cicero intra oceanum, non, ut tu interpretare,

citra oceanum dixit. Quid enim potest dici citra oceanum esse, cum undique

oceanus circumscribat omnis terras et ambiat? Nam citra quod est, id extra est; qui autem potest intra esse dici, quod extra est? Sed si ex una tantum parte orbis oceanus foret, tum quae terra ad eam partem foret, citra oceanum esse dici posset vel ante oceanum; cum vero omnis terras omnifariam et undiqueversum circumfluat, nihil citra eum est, sed, undarum illius ambitu terris omnibus convallatis, in medio eius sunt omnia, quae intra oras eius inclusa sunt, sicuti hercle sol non citra caelum vertitur, sed in caelo et intra caelum.

Haec tunc Apollinaris scite acuteque dicere visus est.

Set postea in libro M. Tullii Epistularum ad Servium Sulpicium sic dictum esse invenimus intra modum, ut intra Kalendas dicunt qui dicere citra Kalendas volunt.