Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Cur igitur iste qui hoc dicit, si in capessendis naturae sensibus tam

obsurduit, non id quoque nihil interesse putat, cuius in corpore cuiusque ex sanguine concretus homo et coalitus sit?

an quia spiritu multo et calore exalbuit, non idem sanguis est nunc in uberibus, qui in utero fuit?

Nonne hac quoque in re sollertia naturae evidens est, quod, postquam sanguis ille opifex in penetralibus suis omne corpus hominis finxit, adventante iam partus tempore, in supernas se partis perfert, ad fovenda vitae atque lucis rudimenta praesto est et recens natis notum et familiarem victum offert?

Quamobrem non frustra creditum est, sicut valeat ad fingendas corporis atque animi similitudines vis et natura seminis, non secus ad eandem rem lactis quoque ingenia et proprietates valere.

Neque in hominibus id solum, sed in pecudibus quoque animadversum. Nam si ovium lacte haedi aut caprarum agni alantur, constat ferme in his lanam duriorem, in illis capillum gigni teneriorem.

In arboribus etiam et frugibus maior plerumque vis et potestas est ad earum indolem vel detrectandam vel augendam aquarum atque terrarum quae alunt, quam ipsius quod iacitur seminis, ac saepe videas arborem laetam et nitentem, in locum alium transpositam, deterioris terrae suco deperisse.

Quae, malum, igitur ratio est, nobilitatem istam nati modo hominis corpusque et animum, bene ingeniatis primordiis inchoatum, insitivo degenerique alimento lactis alieni corrumpere? praesertim si ista quam ad praebendum lactem adhibebitis, aut serva aut servilis est et, ut plerumque solet, externae et barbarae nationis est, [*](et si improha, Damté.) si inproba, si informis, si inpudica, si temulenta est;

nam plerumque sine discrimine, quaecumque id temporis lactans est adhiberi solet.

Patiemurne igitur infantem hunc nostrum pernicioso contagio infici et spiritum ducere in animum atque in corpus suum ex corpore et animo deterrimo?

Id hercle ipsum est quod saepenumero miramur, quosdam pudicarum mulierum liberos parentum suorum neque corporibus neque animis similes existere.

Scite igitur et perite noster Maro, quod, cum versus illos Homeri consectaretur:

  1. οὐκ ἄρα σοί γε πατὴρ ἦν ἱππότα Πηλεύς,
  2. Οὐδὲ Θέτις μήτηρ· γλαυκὴ δέ σε τίκτε θάλασσα
  3. Πέτραι τʼ ἠλίβατοι, ὅτι τοι νόος ἐστὶν ἀπηνής,
non partionem solam, tamquam ille quem sequebatur, sed alituram quoque feram et saevam criminatus est; addidit enim hoc de suo:
  1. Hyrcanaeque admorunt ubera tigres,
quoniam videlicet in moribus inolescendis magnam fere partem ingenium altricis et natura lactis tenet, quae iam a principio imbuta paterni seminis concretione, ex matris etiam corpore et animo recentem indolem configurat.

Et praeter haec autem, quis illud etiam neglegere aspernarique possit, quod quae partus suos deserunt ablegantque a sese et aliis nutriendos dedunt, vinculum illud coagulumque animi atque amoris, quo parentes cum filiis natura consociat,

interscindunt aut certe quidem diluunt deteruntque.

Nam ubi infantis aliorsum dati facta ex oculis amolitiost, vigor ille maternae flagrantiae sensim atque paulatim restinguitur omnisque inpatientissimae sollicitudinis strepitus consilescit, neque multo minor amendati ad nutricem aliam filii, quam morte amissi, obliviost.

Ipsius quoque infantis adfectio animi, amoris, consuetudinis [*](amoris consuetudine, Eussnex) in ea sola unde alitur occupatur, et proinde, ut in expositis usu venit, matris quae genuit neque sensum ullum neque desiderium capit. Ac propterea, oblitteratis et abolitis nativae pietatis elementis, quicquid ita educati liberi amare patrem atque matrem videntur, magnam fere partem non naturalis ille amor est, sed civilis et opinabilis.

Haec Favorinum dicentem audivi Graeca oratione. Cuius sententias communis utilitatis gratia, quantum meminisse potui, rettuli, amoenitates vero et copias ubertatesque verborum Latina omnis facundia vix quaedam indipisci potuerit, mea tenuitas nequaquam.