Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quod Annaeus Seneca, iudicans de Q. Ennio deque M. Tullio, levi futtilique iudicio fuit.

DE Annaeo Seneca partim existimant ut de scriptore minime utili, cuius libros adtingere nullum pretium operae sit, quod oratio eius vulgaria videatur et protrita, res atque sententiae aut inepto inanique

impetu sint aut levi et causidicali argutia, eruditio autem vernacula et plebeia nihilque ex veterum scriptis habens neque gratiae neque dignitatis. Alii vero elegantiae quidem in verbis parum esse non infitias eunt, sed et rerum quas dicat scientiam doctrinamque ei non deesse dicunt et in vitiis morum obiurgandis severitatem gravitatemque non invenustam.

Mihi de omni eius ingenio deque omni scripto iudicium censuramque facere non necessum est; sed quod de M. Cicerone et Q. Ennio et P. Vergilio iudicavit, ea res sit, ad considerandum ponemus.

In libro enim vicesimo secundo Epistularum Moralium quas ad Lucilium conposuit, deridiculos versus Q. Ennium de Cetego antiquo viro fecisse hos dicit:

  1. is dictust ollis popularibus olim
  2. Qui tum vivebant homines atque aevum agitabant,
  3. [*](agebant, codd. Cic.)
  4. Flos delibatus populi, Suadaeque [*](suadaque, Cic.; suada, ω.) medulla.

Ac deinde scripsit de isdem versibus verba haec: Admiror eloquentissimos viros et deditos Ennio pro optimis ridicula laudasse. Cicero certe inter bonos eius versus et hos refert.

Atque id etiam de Cicerone dicit: Non miror, inquit, fuisse qui hos versus scriberet, cum fuerit qui laudaret; nisi forte Cicero summus orator agebat causam suam

et volebat suos [*](suos, Skutsch; hos, MSS.) versus videri bonos.

Postea hoc etiam addidit insulsissime: Aput ipsum quoque, inquit, Ciceronem invenies, etiam in prosa oratione, quaedam ex quibus intellegas ilium non perdidisse operam, quod Ennium legit.

Ponit deinde quae apud Ciceronem reprehendat, quasi Enniana, quod ita scripserit in libris De Republica: Ut Menelao Laconi quaedam fuit suaviloquens iucunditas, et quod alio in loco dixerit: breviloquentiam in dicendo colit. Atque ibi homo nugator Ciceronis errores deprecatur et: Non fuit, inquit, Ciceronis hoc vitium, sed temporis; necesse erat haec dici, cum illa legerentur.

Deinde adscribit Ciceronem haec ipsa interposuisse ad effugiendam infamiam nimis lascivae orationis et nitidae.

De Vergilio quoque eodem in loco verba haec ponit: Vergilius quoque noster non ex alia causa duros quosdam versus et enormes et aliquid supra mensuram trahentis interposuit quam ut Ennianus populus adgnosceret in novo carmine aliquid antiquitatis.

Sed iam verborum Senecae piget; haec tamen inepti et insubidi hominis ioca non praeteribo: Quidam sunt, inquit, tam magni sensus Q. Ennii, ut, licet scripti sint inter hircosos, possint tamen inter unguentatos placere; et, cum reprehendisset versus quos supra de Cetego posuimus: Qui huiuscemodi, inquit, versus amant, liqueat tibi eosdem admirari et Soterici lectos.

Dignus [*](indignus, Skutsch. ) sane [*](iamne or anne, Damst.) Seneca videatur lectione ac studio adulescentium, qui honorem coloremque veteris orationis Soterici lectis compararit, quasi minimae scilicet gratiae et relictis iam contemptisque. [*](Weiss makes the sentence interrogative.)

Audias tamen ac referri pauca quaedam quae idem ipse Seneca bene dixerit, quale est illud, quod in hominem avarum et avidum et pecuniae sitientem dixit: Quid enim refert quantum habeas? multo illud plus est quod non .

Benene hoc? sane bene; sed adulescentium indolem non tam iuvant quae bene dicta sunt quam inficiunt quae pessime, multoque tanto magis, si et plura sunt quae deteriora sunt, et quaedam in his non pro enthymemate aliquo rei parvae ac simplicis, sed in re ancipiti pro consilio dicuntur.