Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Varie me hercule et lepide Nigidius tot sententias in eandem rem, quasi aliud atque aliud diceret, disparavit.

Quod Chrysippus philosophus omne verbum ambiguum dubiumque esse dicit, Diodorus contra nullum verbum ambiguum esse putat.

CHRYSIPPUS ait omne verbum ambiguum natura esse, quoniam ex eodem duo vel plura accipi possunt. Diodorus autem,

cui Crono cognomentum fuit, Nullum, inquit, verbum est ambiguum, nec quisquam ambiguum dicit aut sentit, nec aliud dici

videri debet quam quod se dicere sentit is qui dicit.

At cum ego, inquit, aliud sensi, tu aliud accepisti, obscure magis dictum videri potest quam ambigue; ambigui enim verbi natura illa esse debuit, ut qui id diceret duo vel plura diceret. Nemo autem duo vel plura dicit, qui se sensit unum dicere.

Quid Titus Castricius de verbis deque sententia quadam C. Gracchi existimarit; quodque esse eam sine ullo sensus emolumento docuerit.

APUD Titum Castricium, disciplinae rhetoricae doctorem, gravi atque firmo iudicio virum, legebatur oratio C. Gracchi In P. Popilium.

In eius orationis principio conlocata verba sunt accuratius modulatiusque quam veterum oratorum consuetudo fert.

Ea verba, sicuti dixi conposita, haec sunt: Quae vos cupide per hosce annos adpetistis atque voluistis, ea si temere repudiaritis, abesse non potest quin aut olim cupide adpetisse aut nunc temere repudiasse dicamini.

Cursus igitur hic et sonus rotundae volubilisque sententiae eximie nos et unice delectabat, tanto id magis, quod iam tunc C. Graccho, viro inlustri et severo, eiusmodi compositionem fuisse cordi videbamus.