Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

QUOD in capite superiore a Critolao scriptum esse diximus super Demosthene, id C. Gracchus in

oratione, Qua legem Aufeiam dissuasit, in Demaden contulit verbis hisce:

Nam vos, Quirites, si velitis sapientia atque virtute uti, etsi quaeritis, neminem nostrum invenietis sine pretio huc prodire. Omnes nos qui verba facimus aliquid petimus, neque ullius rei causa quisquam ad vos prodit, nisi ut aliquid auferat.

Ego ipse, qui aput vos verba facio uti vectigalia vestra augeatis, quo facilius vestra commoda et rempublicam administrare possitis, non gratis prodeo; verum peto a vobis, non pecuniam, sed bonam existimationem atque honorem.

Qui prodeunt dissuasuri ne hanc legem accipiatis, petunt non honorem a vobis, verum a Nicomede pecuniam; qui suadent ut accipiatis, hi quoque petunt non a vobis bonam existimationem, verum a Mitridate rei familiari suae pretium et praemium; qui autem ex eodem loco atque ordine tacent, hi vel acerrimi sunt, nam ab omnibus pretium accipiunt et omnis fallunt.

Vos, cum putatis eos ab his rebus remotos esse, inpertitis bonam existimationem;

legationes autem a regibus, cum putant eos sua causa reticere, sumptus atque pecunias maximas praebent, item uti in terra Graecia, quo in tempore Graecus tragoedus gloriae sibi ducebat talentum magnum ob unam fabulam datum esse, homo eloquentissimus civitatis suae Demades ei respondisse dicitur: Mirum tibi videtur, si tu loquendo talentum quaesisti? Ego, ut tacerem, decem talenta a rege accepi. Item nunc isti pretia maxima ob tacendum accipiunt.

Verba P. Nigidii, quibus differre dicit mentiri et mendacium dicere.

VERBA sunt ipsa haec P. Nigidii, hominis in studiis bonarum artium praecellentis, quem M. Cicero ingenii doctrinarumque nomine summe reveritus est: Inter mendacium dicere et mentiri distat. Qui mentitur ipse non fallitur, alterum fallere conatur; qui mendacium dicit, ipse fallitur. Item hoc addidit:

Qui mentitur, inquit, fallit, quantum in se est; at qui mendacium dicit, ipse non fallit, quantum in se est.

Item hoc quoque super eadem re dicit: Vir bonus, inquit, praestare debet ne mentiatur, prudens, ne mendacium dicat; alterum incidit in hominem, alterum non.