Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Die pristini,die crastini et die quarti et die quinti qui elegantius locuti sint dixisse, non ut ea nunc vulgo dicuntur.

DIE quarto et die quinto, quod Graeci εἰς τετάρτην καὶ εἰς πέμπτην dicunt, ab eruditis nunc quoque dici audio, et qui aliter dicit pro rudi atque indocto despicitur. Sed Marci Tullii aetas ac supra eam non, opinor, ita dixerunt, diequinte enim et diequinti pro adverbio copulate dictum est, secunda in eo syllaba correpta.

Divus etiam Augustus, linguae Latinae non nescius munditiarumque patris sui in sermonibus sectator, in epistulis plurifariam significatione ista dierum non aliter usus est.

Satis autem erit perpetuae veterum consuetudinis demonstrandae gratia verba sollemnia praetoris ponere, quibus more maiorum ferias concipere solet quae appellantur Compitalia. Ea verba haec sunt: Dienoni populo Romano Quiritibus Compitalia erunt; quando concepta fuerint, nefas. Dienoni praetor dicit, non die nono.

Neque praetor solum, sed pleraque omnis vetustas sic locuta est.

Venit ecce illius versus Pomponiani in mentem, qui est ex Atellania, quae Mevia inscribitur:

  1. Díes hic sextus, cúm nihil egi: [*](edi, Pontanus.) diequarte Moriár fame.