Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Verba ex oratione M. Catonis de mulierum veterum victu et moribus; atque inibi, quod fuerit ius marito in adulterio uxorem deprehensam necare.

Qui de victu atque cultu populi Romani scripserunt mulieres Romae atque in Latio aetatem

abstemias egisse, hoc est vino semper, quod temetum prisca lingua appellabatur, abstinuisse dicunt, institutumque ut cognatis osculum ferrent deprehendendi causa, ut odor indicium faceret, si bibissent.

Bibere autem solitas ferunt loream, passum, murrinam et quae id genus sapiant potu dulcia. Atque haec quidem in his quibus dixi libris pervulgata sunt,

sed Marcus Cato non solum existimatas, set et multatas quoque a iudice mulieres refert, non minus si vinum in se, quam si probrum et adulterium admisissent.

Verba Marci Catonis adscripsi ex oratione quae inscribitur De Dote, in qua id quoque scriptum est, in adulterio uxores deprehensas ius fuisse maritis necare: Vir, inquit, cum divortium fecit, mulieri iudex pro censore est, imperium quod videtur habet, si quid perverse taetreque factum est a muliere; , [*](multiatur, BZ; mulcititur, Q; multatur, γ; corrected by Hertz.) si vinum bibit; si cum alieno viro probri quid fecit, condemnatur.

De iure autem occidendi ita scriptum: In adulterio uxorem tuam si prehendisses, sine iudicio inpune necares; illa te, si adulterares sive tu adulterarere, digito non auderet contingere, neque ius est.