Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Ista enim omnia vocabula censentur continenturque rogationis principali genere et nomine; nam, nisi populus aut plebs rogetur, nullum plebis aut populi iussum fieri potest.

Sed quamquam haec ita sunt, in veteribus tamen scriptis non magnam vocabulorum istorum differentiam esse animadvertimus. Nam et plebisscita et privilegia translaticio nomine legis appellaverunt eademque omnia confuso et indistincto vocabulo rogationes dixerunt.

Sallustius quoque, proprietatum in verbis retinentissimus, consuetudini concessit et privilegium, quod de Cn. Pompei reditu ferebatur, legem appellavit. Verba ex secunda eius Historia haec sunt: Nam Sullam consulem de reditu eius legem ferentem ex conposito tr. pl. C. Herennius prohibuerat.