Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quam ob causam M. Cicero his omnino verbis novissime et novissimus observantissime uti vitarit.

NON paucis verbis, quorum frequens usus est nunc et fuit, M. Ciceronem noluisse uti manifestum est, quod ea non probaret; velut est et novissimus et novissime.

Nam cum et M. Cato et Sallustius et alii quoque aetatis eiusdem verbo isto promisce usitati sint, multi etiam non indocti viri in libris id suis scripserint, abstinuisse eo tamen tamquam non Latino videtur, quoniam qui doctissimus eorum temporum fuerat, L. Aelius Stilo, ut novo et inprobo verbo uti vitaverat.

Propterea, quid M. quoque Varro de ista voce existimaverit, verbis ipsius Varronis ex libro De Lingua Latina ad Ciceronem sexto demonstrandum putavi. Quod extremum, inquit, dicebatur, dici novissimum coeptum vulgo, quod mea memoria ut Aelius, sic senes aliquot, [*](aliquot, Varro; alii, ω.) quod nimium novum verbum esset, vitabant; cuius origo, ut a vetere vetustius ac veterrimum, sic a novo declinatum novius et [*](novius et, omitted by MSS. of Varro (Heraeus).) novissimum.