Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quos errores Iulius Hyginus in sexto Vergilii animadverterit, in Romana historia erratos.

REPREHENDIT Hyginus Vergilium correcturumque eum fuisse existimat quod in libro sexto scriptum est.

Palinurus est aput inferos, petens ab Aenea ut suum corpus requirendum et sepeliendum curet. Is hoc dicit:

  1. Eripe me his, invicte, malis, aut tu mihi terram
  2. , namque potes, portusque require Velinos.

Quo, inquit, modo aut Palinurus novisse et nominare potuit portus Velinos aut Aeneas ex eo nomine locum invenire, cum Velia oppidum, a quo portum qui in eo loco est Velinum dixit, Servio Tullio Romae regnante, post annum amplius sescentesimum quam Aeneas in Italiam venit conditum in agro Lucano et eo nomine appellatum est?

Nam qui ab Harpalo, inquit, regis Cyri praefecto, ex terra Phocide fugati sunt, alii Veliam, partim Massiliam condiderunt.

Inscitissime igitur petit ut Aeneas portum Velinum requirat, cum id nomen eo tempore fuerit [*](fuerit, Π; fuit, ω.) nusquam gentium.

Neque simile, inquit, illud videri debet, quod est in primo carmine:

  1. Italiam fato profugus venit
  2. Litora,
et aeque in sexto libro:

  1. Chalcidicaque levis tandem superastitit arce,