Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

quoniam poetae ipsi quaedam κατὰ πρόληψιν historiae dicere ex sua persona concedi solet, quae facta ipse postea scire potuit, sicut Vergilius scivit de Lavinio oppido et de colonia Chalcidicensi.

Sed Palinuros qui potuit, inquit, scire ea quae post annos sescentos facta sunt, nisi quis eum divinasse aput inferos putat, proinde ut animae defunctorum solent?

Sed et si ita accipias, quamquam non ita dicitur, Aeneas tamen, qui non divinabat, quo pacto potuit requirere portum Velinum, cui nomen tunc, sicut diximus, nullum usquam fuit?

Item hoc quoque in eodem libro reprehendit et correcturum fuisse Vergilium putat, nisi mors occupasset.

Nam cum Thesea, inquit, inter eos nominasset, qui ad inferos adissent ac redissent, dixissetque:

  1. quid Thesea, magnum
  2. Quid memorem Alciden? et mi genus ab Iove summo est,
postea tamen infert:
  1. sedet aeternumque sedebit
  2. Infelix Theseus.

Qui autem, inquit, fieri potest, ut aeternum aput inferos sedeat, quem supra cum is nominat qui descenderint illuc atque inde rursum evaserint, praesertim cum ita sit fabula de Theseo, atque si

Hercules eum evellerit e petra et in lucem ad superos ?

Item in his versibus errasse Vergilium dicit:

  1. Eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas
  2. Ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli,
  3. Ultus avos Troiae, templa intemerata [*](et temerata, Virg.) Minervae.

Confudit, inquit, et personas diversas et tempora. Nam neque eodem tempore neque per eosdem homines cum Achaeis et cum Pyrro bellatum est. Pyrrus enim,