Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

QUI sunt leves et futiles et importuni locutores quique nullo rerum pondere innixi verbis uvidis [*](uvidis. Salmansius; ubi dis (diis P2) P; (h)umidis, ω. tumidis, Falster.) et lapsantibus diffluunt, eorum orationem bene existimatum est in ore nasci, non in pectore, linguam autem debere aiunt non esse liberam nec vagam, sed vinclis de pectore imo ac de corde aptis et quasi gubernari.

Sed enim videas quosdam scatere verbis sine ullo iudicii negotio cum securitate multa et profunda, ut loquentes plerumque videantur loqui sese nescire.

Ulixen contra Homerus, virum sapienti facundia praeditum, vocem mittere ait non ex ore, sed ex pectore, quod [*](quod, J. E. Gronov; quos (quo, P) scilicet (licet, R,), ω.) scilicet non ad sonum magis vocis quam ad sententiarum penitus conceptarum altitudinem pertineret, petulantiaeque verborum coercendae vallum esse oppositum dentium luculente dixit, ut loquendi temeritas non cordis tantum custodia atque vigilia cohibeatur, sed et quibusdam quasi excubiis in ore positis saepiatur.

Homerica,

de quibus supra dixi, haec sunt:

  1. Ἀλλʼ ὅτε δὴ ὄπα τε μεγάλην ἐκ στήθεος εἵη,
et:
  1. Ποῖόν σε ἔπος φύγεν ἕρκος ὀδόντων.

M. Tullii quoque verba posui, quibus stultam et inanem dicendi copiam graviter et vere detestatus est:

Dummodo, inquit, hoc constet, neque infantiam eius, qui rem norit, sed eam explicare dicendo non queat, neque inscientiam illius, cui res non subpetat, verba non desint, esse laudandam; quorum si alterum sit optandum, malim equidem indisertam prudentiam quam stultam loquacitatem.[*](stultitiam loquacem. Cic.)

Item in libro De Oratore primo verba haec posuit: Quid enim est tam furiosum quam verborum vel optimorum atque ornatissimorum sonitus inanis, nulla subiecta sententia nec scientia?

Cumprimis autem M. Cato atrocissimus huiusce vitii insectator est.