Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Inde cum consules Sulpicius et Albinovanus obiecissent catervas suas, et saxa undique a moenibus ac tela iacerentur, ipse quoque iaculatus incendia viam fecit arcemque Capitolii, quae Poenos quoque, quae [*]()Gallos etiam Senonas evaserat, quasi captivam victor insedit.

Tum [*]()ex consulto senatus adversariis hostibus iudicatis in praesentem tribunum aliosque diversae factionis iure saevitum est; Marium servilis fuga exemit, immo fortuna alteri bello reservavit.

Cornelio Cinna Gnaeo Octavio consulibus male obrutum resurrexit incendium, et quidem ab ipsorum discordia, quom [*]()de revocandis quos senatus hostes iudicaverat ad populum referretur;

cincta quidem gladiis contione, sed vincentibus quibus pax et quies potior, profugus patria sua Cinna confugit ad partes. Rediit ab Africa Marius clade maior; si quidem carcer catenae, fuga exilium horrificaverant dignitatem.

Itaque ad nomen tanti viri late concurritur, servitia—pro nefas—et ergastula armantur, et facile invenit exercitum imperator.

Itaque vi patriam reposcens, unde vi fuerat ex- [*](quae add. Halmius. ) [*](tum L. Voss. Palat.: cum BN. ) [*](quom: quam B. )

p.250
pulsus, poterat videri iure agere, nisi causam suam saevitia corrumperet. Sed cum dis hominibusque infestus rediret, statim primo impetu cliens et alumna urbis Ostia [*]()nefanda strage diripitur.

Mox in urbem quadruplici agmine intratur. Divisere copias Cinna, Marius, Carbo, Sertorius. Hic postquam manus omnis Octavi depulsa Ianiculo est, statim ad principum caedem signo dato aliquanto saevius quam vel in Punica urbe saevitur.