Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Octavi consulis caput pro rostris exponitur, Antonii consularis in Mari ipsius mensis. Caesar et [*]()Fimbria in penatibus domuum [*]()suarum trucidantur, Crassi pater et filius in mutuo alter alterius aspectu. Baebium atque Numitorium per medium forum unci traxere carnificum.

Catulus se ignis haustu ludibrio hostium exemit.

Merula flamen Dialis in Capitolio Iovis ipsius oculos venarum cruore respersit. Ancharius ipso vidente Mario confossus est, quia fatalem illam scilicet manum non porrexerat salutanti.

Haec tot senatus funera intra kalendas et idus Ianuarii mensis septima illa Marii purpura dedit. Quid futurum fuit, si annum consulatus implesset?

Scipione Norbanoque consulibus tertius ille turbo civilis insaniae toto furore detonuit, quippe cum [*](urbis Ostia: urbs urbis hostia B. ) [*](Caesar et N L: caesare B. ) [*](domuum Iahnius: domus B. )

p.252
hinc octo legiones, [*]()quingentae cohortes starent in armis, inde ab Asia cum victore exercitu Sulla properaret.

Et sane cum tam ferox in Sullanos Marius fuisset, quanta saevitia opus erat, ut Sulla de Mario vindicaretur? Primum apud Capuam sub amne Vulturno signa concurrunt, et statim omnis Norbani fusus exercitus, statim Scipionis copiae ostentata spe pacis oppressae.

Tum Marius iuvenis et Carbo consules quasi desperata victoria, ne inulti perirent, in antecessum sanguine senatus sibi parentabant, obsessaque curia sic de senatu quasi de carcere qui iugularentur educti.