Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Hoc fuit inpii belli [*]()sacramentum. Inde iam passim ab omni parte Italiae, duce et auctore belli discursante Poppaedio, [*]()diversa per populos et urbes signa cecinere.

Nec Annibalis nec Pyrrhi fuit tanta vastatio. Ecce Ocriculum, ecce Grumentum, ecce Faesulae, ecce [*]()Carseoli, Aesernia, Nuceria,[*]()Picentia penitus [*]()ferro et igne vastantur. Fusae Rutili copiae, fusae Caepionis.

Nam ipse Iulius Caesar, exercitu amisso, cum in urbem cruentus referretur, miserabili funere mediam per urbem viam fecit.[*]()

Sed magna populi Romani fortuna, et semper in malis maior, totis denuo viribus consurrexit; ad-gressique singulos populos Cato discutit Etruscos, Gabinius Marsos, Carbo Lucanos, Sulla Samnites;

Pompeius vero Strabo [*]()omnia flammis ferroque [*](consilium, ut in Albano monte Rossbachius: in Albano monte consilium ut B. ) [*](erupit: eripuit B.) [*](inpii belli: imbellis B, ) [*](Poppaedio: poppedio NL: pompeio B. ) [*](Grumentum, ecce Faesulae, ecce: crumentum ecce pessulae et B. ) [*](Aesernia, Nuceria Iahnius: reserat anuceria B: res erat nuceria N. ) [*](Picentia penitus Hauptius: picenti moenibus B. ) [*](mediam per urbem viam fecit scripsi: mediam urbem per viam fecit codd. ) [*](Strabo om. B. )

p.236
populatus non prius finem caedium fecit, quam Asculi eversione manibus tot exercituum, consulum direptarumque urbium dis litaretur utcumque. [*]()

Etsi cum sociis—nefas—cum liberis tamen et ingenuis dimicatum est: quis aequo animo ferat in principe populo bella servorum? Primum servile bellum inter initia [*]()urbis Herdonio duce Sabino in ipsa urbe temptatum est, cum occupata tribuniciis seditionibus civitate Capitolium obsessum est et a consule receptum;

sed hic tumultus magis fuit quam bellum. Mox imperio per diversa terrarum occupato, quis crederet Siciliam multo cruentius servili quam Punico bello esse vastatam? Terra frugum ferax et quodam modo suburbana provincia latifundiis civium Romanorum tenebatur.

Hic ad cultum agri frequentia ergastula catenatique cultores materiam bello praebuere.

Syrus [*]()quidam nomine Eunus 4—magnitudo cladium [*]()facit, ut meminerimus—fanatico furore simulato, dum Syriae deae comas iactat, ad libertatem et arma servos quasi [*](utcumque ab initio proximi capitis huc transposuit Lipsius: id qualitercumque B. ) [*](inter initia: in italia B. ) [*](Syrus: sirus B. ) [*](Eunus: con us B. ) [*](cladium: gladium BN: claudium L )

p.238