Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Sociale bellum vocetur licet, ut extenuemus invidiam, si verum tamen volumus, illud civile bellum fuit. Quippe cum populus Romanus Etruscos, Latinos Sabinosque sibi miscuerit et unum ex omnibus sanguinem ducat, corpus fecit ex membris et ex omnibus unus est;

nec minore flagitio socii intra Italiam quam intra urbem cives rebellabant.

Itaque cum ius civitatis, quam viribus auxerant, socii iustissime postularent, quam in spem eos cupidine dominationis Drusus erexerat,

postquam ille domestico scelere oppressus est, eadem fax, quae illum cremavit, socios in arma et expugnationem urbis accendit.

Quid hac clade tristius? Quid calamito-sius? Cum omne Latium atque Picenum, Etruria omnis atque Campania, postremo Italia contra matrem suam ac parentem urbem consurgeret;

cum omne robur fortissimorum fidelissimorumque sociorum sub suis quisque signis haberent municipalia illa prodigia, Poppaedius [*]()Marsos et Paelignos3, Latinos Afranius, [*]()Vmbros Plotius, [*]()Egnatius Etrus-

cos, [*]()Samnium Lucaniamque Telesinus; cum regum [*]() [*](minus seclusit Perizonius. ) [*](Poppaedius (cf. Liv. per. 76, C. I. L. x. 220, 417, Appian, Bell. Civ. I. 40, etc.): poppedius BL: poppedios N. ) [*](Paelignos add. Kellerbauerus. ) [*](Afranius: affranius N: afrienus B. ) [*](Plotius Tollius x totos B x totus NL. ) [*](Egnatius Etruscos Lipsius x senatos et consules B. ) [*](regum: rerum B x regnum L. )

p.234
et gentium arbiter populus ipsum se regere non posset, et victrix Asiae et Europae a Corfinio Roma adpeteretur.

Primum fuit belli consilium, ut in Albano monte [*]()festo die Latinorum Iulius Caesar et Marcius Philippus consules inter sacra et aras immolarentur.

Postquam id nefas proditione discussum est, Asculo furor omnis erupit, [*]()in ipsa quidem ludorum frequentia trucidatis qui tunc aderant ab urbe legatis.