Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Reliquias fusi exercitus validissima civitas Lancea excipit, ubi cum locis adeo certatum est, ut, cum in captam urbem faces poscerentur, aegre dux impetraverit veniam, ut victoriae Romanae stans potius esset quam incensa monumentum.
[*](Antistium: antatium B1: antestium L. )[*](Furniumque: firmumque B1. )[*](in Tarraconis: in terra tonis B1: intarrachonis N: in-terraconis L. )[*](digna curru: dignas currus B1. )[*](Asturam: astaram B1: scuram NL. )[*](tam L Voss. Rehd.: quam B1. )[*](Brigaecini: dri caecini B1: drigaecini N: drigenici L. )[*](prodidissent: providissent B1. )[*](tamen post sic add. B1 N: om. Iahnius. )
Hic finis Augusto bellicorum certaminum [*]()fuit, idem rebellandi finis Hispaniae. Certa mox fides et aeterna pax, cum ipsorum ingenio in pacis artes [*]()promptiore, tum consilio Caesaris, qui fiduciam montium timens in quos se recipiebant, castra sua,
quia in plano erant, habitare et incolere iussit; ibi gentis esse concilium, illud observari [*]()caput. Favebat consilio natura regionis; circa enim omnis aurifera [*]()est et chrysocoliae [*]()miniique et aliorum colorum ferax. Itaque exerceri solum iussit. Sic Astures [*]()nitentes in profundo opes suas atque divitias, dum aliis quaerunt, nosse coeperunt.