Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Mox ipse praesens hos deduxit montibus, hos obsidibus astrinxit, hos sub corona iure belli venun-

dedit. Digna res lauro, digna curru [*]()senatui visa est; sed iam tantus erat Caesar, ut triumpho augeri contemneret.

Astures per id tempus ingenti agmine a montibus niveis descenderant. Nec temere sumptus barbaris videbatur hic impetus; sed positis castris apud Asturam [*]()flumen trifariam diviso agmine tria simul Romanorum adgredi parant castra.

Fuissetque anceps et cruentum et utinam mutua clade certamen cum tam fortibus,

tam [*]()subito, tam cum consilio venientibus, nisi Brigaecini [*]()prodidissent, [*]()a quibus praemonitus Carisius cum exercitu advenit. Pro victoria fuit oppressisse consilia, sic [*]()quoque non incruento certamine.