Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

HAEC ad septentrionem: sub meridiano tumultua-tum magis quam bellatum est. Musulamos atque Gaetulos, accolas Syrtium, Cosso duce compescuit; unde illi Gaetulici nomen latius quam ipsa victoria.

Marmaridas atque Garamantes Quirinio [*]()subigendos dedit. Potuit et ille redire Marmaricus, sed modestior in aestimanda victoria fuit.

AD orientem plus negotii cum Armeniis. Huc alterum ex Caesaribus, nepotibus suis, misit. Ambo [*](non steterat Baehrensius: constiterat codd. ) [*](Quirinio: quirjnio N om. B: curinio L Voss. Monac Palat. )

p.342
fato breves, sed alter inglorius. Massiliae quippe morbo Lucius solvitur, in Syria Gaius ex volnere occubuit, cum Armeniam [*]()ad Parthos se subtrahentem in ius [*]()recepit.

Armenios victo rege Tigrane [*]()in hoc unum servitutis genus Pompeius adsueverat, ut rectores a nobis acciperent. Inter-missum ergo ius per hunc recuperatum non incruento,

nec multo [*]()tamen certamine. Quippe Dones, quem rex Artageris [*]()praefecerat, simulata proditione adortus virum intentum libello, quem ut thensaurorum rationes continentem ipse porrexerat, stricto repente ferro subiit. Et tunc quidem Caesar recreatus [*]()est ex volnere in tempus, sed * * *.[*]()Ceterum barbarus undique infesto exercitu oppressus gladio et pyra, in quam se percussus [*]()inmisit, [*]()super-stiti etiam nunc Caesari satisfecit.

SUB occasu pacata erat fere omnis Hispania, nisi quam Pyrenaei desinentis scopulis inhaerentem citerior adluebat [*]()Oceanus. Hic duae validissimae [*](Armeniam: armenia B. ) [*](in ius Iahnius: ipsos B. ) [*](victo rege Tigrane: victor gentis Tigranen B. ) [*](multo: ulto B: multa L. ) [*](Artageris G. Vossius: artaxer ser par this B: artaxatis N: artasatis L. ) [*](recreatus—profundo (60, 6) scripsit B1. ) [*](lacunam indicavit Iahnius. ) [*](percussus: percussu* B1. ) [*](inmisit: summisit B1: immisit L. ) [*]( adluebat: abluebat B1: alluebat L. )

p.344
gentes,Cantabri et Astures;inmunes imperii agitabant.

Cantabrorum et prior et acrior et magis pertinax in rebellando animus fuit, qui non contenti libertatem suam defendere proximis etiam imperitare temptabant Vaccaeosque et Turmogos et Autrigonas [*]()

crebris incursionibus fatigabant. In hos igitur, quia [*]()vehementius agere nuntiabatur, non est mandata expeditio, sed sumpta. Ipse venit Segi-samam, castra posuit, inde tripertito exercitu totam Cantabriam amplexus efferam gentem ritu ferarum quasi quadam cogebat indagine.

Nec ab Oceano quies, cum infesta classe ipsa quoque terga hostium caederentur. Primum adversus Cantabros sub moenibus Bergidae proeliatum. Hinc statim fuga in eminentissimum Vindium [*]()montem, quo maria prius Oceani quam arma Romana ascensura esse crediderant.

Tertio Aracelium oppidum magna vi repugnat;[*]()captum tamen. Postremo fuit Medulli montis obsidio, quem perpetua decem et octo milium fossa conprehensum undique simul adeunte Romano postquam extrema barbari vident, certatim igne, ferro inter epulas [*]()venenoque, quod ibi volgo taxo [*]()exprimitur, praecepere [*]()mortem, seque pars maior a [*]()captivitate, quae morte gravior ad id tempus indomitis videbatur, vindicaverunt.

Haec per [*](Autrigonas Salmasius: aurigantes B1: aurigonas N L. ) [*](quia: qua B1. ) [*]( Vindium: vinnium B1. ) [*](repugnat: oppugnat B1. ) [*]( inter epulas om. B1. ) [*](taxo scripsi: taxeo B1. ) [*](praecipere N: praecoepere B1. ) [*](maior a: magis (om. a) B1. )

p.346
Antistium [*]()Furniumque [*]()legatos et Agrippam hibernans in Tarraconis [*]()maritimis Caesar accepit.

Mox ipse praesens hos deduxit montibus, hos obsidibus astrinxit, hos sub corona iure belli venun-

dedit. Digna res lauro, digna curru [*]()senatui visa est; sed iam tantus erat Caesar, ut triumpho augeri contemneret.

Astures per id tempus ingenti agmine a montibus niveis descenderant. Nec temere sumptus barbaris videbatur hic impetus; sed positis castris apud Asturam [*]()flumen trifariam diviso agmine tria simul Romanorum adgredi parant castra.

Fuissetque anceps et cruentum et utinam mutua clade certamen cum tam fortibus,

tam [*]()subito, tam cum consilio venientibus, nisi Brigaecini [*]()prodidissent, [*]()a quibus praemonitus Carisius cum exercitu advenit. Pro victoria fuit oppressisse consilia, sic [*]()quoque non incruento certamine.

Reliquias fusi exercitus validissima civitas Lancea excipit, ubi cum locis adeo certatum est, ut, cum in captam urbem faces poscerentur, aegre dux impetraverit veniam, ut victoriae Romanae stans potius esset quam incensa monumentum.

[*](Antistium: antatium B1: antestium L. )[*](Furniumque: firmumque B1. )[*](in Tarraconis: in terra tonis B1: intarrachonis N: in-terraconis L. )[*](digna curru: dignas currus B1. )[*](Asturam: astaram B1: scuram NL. )[*](tam L Voss. Rehd.: quam B1. )[*](Brigaecini: dri caecini B1: drigaecini N: drigenici L. )[*](prodidissent: providissent B1. )[*](tamen post sic add. B1 N: om. Iahnius. )

p.348