Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Populus Romanus Caesare et Pompeio trucidatis redisse in statura pristinum libertatis videbatur. Et redierat,

nisi aut Pompeius [*]()liberos aut Caesar heredem reliquisset, vel, quod utroque perniciosius fuit, si non collega quondam, mox aemulus Caesareanae potentiae, [*]()fax et turbo sequentis saeculi superfuisset Antonius.

Quippe dum Sextus paterna repetit, trepidatum toto mari; dum Octavius mortem patris ulciscitur, iterum fuit movenda Thessalia;

dum [*](lata: dilata B.) [*](aut Pompeius: ad pompeii B. ) [*](potentiae: potentiam B. )

p.300
Antonius vario ingenio aut successorem Caesaris indignatur Octavium aut amore Cleopatrae desciscit in regem [*]()*** . Nam aliter salvus esse non potuit,

nisi confugisset ad servitutem. Gratulandum tamen ut in tanta perturbatione est, quod potissimum ad Octavium Caesarem Augustum summa rerum redit, qui sapientia sua atque sollertia perculsum undique ac perturbatum ordinavit imperii corpus, quod haud dubie numquam coire et consentire potuisset, nisi unius praesidis nutu quasi anima et mente regeretur.

Marco Antonio Publio Dolabella consulibus imperium Romanum iam ad Caesarem transferente fortuna varius et multiplex motus civitatis fuit. Quodque in annua caeli conversione [*]()fieri solet, ut mota sidera tonent ac suos flexus tempestate significent, sic tum Romanae dominationis, id est humani generis, conversione penitus intremuit omnique genere discriminum, civilibus, externis, servilibus terrestribus ac navalibus bellis omne imperii corpus agitatum est.

Prima civilium motuum causa testamentum Caesaris fuit, cuius secundus heres Antonius, praelatum sibi Octavium furens, inexpiabile contra adoptionem [*](post regem spatium vacuum octo circiter litterarum B. ) [*](conversione: conversatione B. )

p.302

acerrimi iuvenis susceperat bellum. Quippe cum intra octavum decimum annum tenerum et obnoxium et opportunum iniuriae iuvenem videret, se plenae [*]()ex commilitio Caesaris dignitatis, lacerare furtis [*]()hereditatem, [*]()ipsum insectari probris, cunctis artibus cooptationem Iuliae gentis inhibere,

denique ad opprimendum iuvenem palam arma moliri, et iam parato exercitu in Cisalpina Gallia resistentem motibus suis Decimum Brutum obsidere.

At [*]()Octavius Caesar, et aetate et iniuria favorabilis et nominis maiestate quod sibi induerat, revocatis ad arma veteranis, privatus—quis crederet? 5—consulem ad greditur, obsidione Mutinae liberat Brutum, Antonium exuit castris.

Tunc quidem etiam manu pulcher apparuit. Nam cruentus et saucius aquilam a moriente signifero traditam suis umeris in castra referebat.

Alterum bellum concitavit agrorum divisio, quod [*]()Caesar veteranis patris pretium militiae persolvebat. Semper alias Antonii pessimum ingenium Fulvia tum [*]()gladio cincta virilis militiae uxor agitabat.

Ergo depulsos agris colonos incitando iterum arma [*](se plenae scripsi: is plenae B: .se. plene L. ) [*](furtis: viri fortis B: fortis (o in u mut.) L. ) [*](et heredem ante hereditatem add. B. ) [*](obsidere. At Iahnius: obsiderat B: obsidebat NL. ) [*](crederet: credere B. ) [*](tum Mommsenus: ut B. )

p.304