Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

exuti castris. Actum erat, nisi Marius illi saeculo contigisset. Ille quoque non ausus congredi statim militem tenuit in castris, donec invicta illa rabies [*](coeperunt: ceperunt B: constituunt N L. )

p.170
et impetus, quem pro virtute barbari habent, consenesceret.

Recessere igitur increpantes et—tanta erat capiendae urbis fiducia—consulentes, si quid ad uxores suas mandarent. Nec segnius quam minati fuerant tripertito agmine in Alpes, id est claustra Italiae, ferebantur.

Marius mira statim velocitate occupatis compendiis praevenit hostem, prioresque Teutonas sub ipsis Alpium radicibus adsecutus in loco quem Aquas Sextias vocant quo—fidem [*]()numinum—proelio oppressit! Vallem fluviumque medium hostes tenebant, nostris aquarum nulla copia.

Consultone id egerit imperator, an errorem in consilium verterit, dubium; certe necessitate acta virtus victoriae causa fuit.

Nam flagitante aquam exercitu, [*]() Si viri estis, inquit en, illic habetis. Itaque tanto ardore pugnatum est, ea caedes hostium fuit, ut victor Romanus cruento flumine non plus aquae biberit quam sanguinis barbarorum.