Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Utriusque victoriae quod quantumque gaudium fuerit, vel hinc aestimari potest, quod et Domitius Ahenobarbus et Fabius Maximus ipsis quibus dimicaverant locis saxeas erexere turres, et desuper exornata armis hostilibus tropaea fixerunt, cum hic mos inusitatus fuerit nostris. Numquam enim populus Romanus hostibus domitis victoriam exprobravit.

Cimbri, Teutoni atque Tigurini ab extremis Galliae profugi, cum terras eorum inundasset Oceanus,

novas sedes toto orbe quaerebant, exclusique et Gallia et Hispania cum in Italiam demigrarent, misere legatos in castra Silani, inde ad senatum, petentes ut Martius populus aliquid sibi terrae daret quasi stipendium, ceterum ut vellet manibus atque armis suis uteretur.

Sed quas daret terras populus Romanus agrariis legibus inter se dimicaturus? Repulsi igitur, quod nequiverant precibus,

armis petere coeperunt.[*]()Sed nec primum impetum barbarorum Silanus, nec secundum Manilius, nec tertium Caepio sustinere potuerunt; omnes fugati,