Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Cuius flagitii reus cum interveniente publica fide a senatu arcesseretur, pari audacia et venit et conpetitorem imperii Massivam inmisso percussore confecit.

Haec altera contra regem causa belli fuit. Igitur sequens ultio mandatur Albino. Sed huius quoque—pro dedecus—frater ita corrupit exercitum, ut voluntaria nostrorum fuga vinceret Numida castrisque poteretur, addito etiam turpi foedere in pretium salutis, quo [*]()quos emerat dimisit exercitus.

Tandem in ultionem non tam imperii Romani [*](quo Perizonius: quod codd. )

p.164
quam pudoris Metellus adsurgit, qui callidissime hostem nunc precibus nunc minis, iam simulata iam vera fuga eludentem artibus suis adgressus est.

Agrorum atque vicorum populatione non [*]()contentus [*]()in ipsa Numidiae capita impetum fecit; et Zamam quidem frustra adsiluit, [*]()ceterum Thalam, gravem armis thensaurisque regiis, [*]()diripuit.

Tunc urbibus exutum regem et iam finium suorum regnique fugitivum per Mauros atque Gaetuliam sequebatur.

Postremo Marius auctis admodum copiis, cum pro obscuritate generis sui capite censos sacramento adegisset, iam fusum et saucium regem adortus, non facilius tamen vicit quam si integrum ac recentem.

Hic et urbem ab Hercule conditam Capsam, in media Africa siti anguibus harenisque vallatam, mira quadam felicitate superavit, et saxeo inditam monti Molucham [*]()urbem per Ligurem aditu arduo inaccessoque penetravit.