Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

HAEC ad orientem; sed non ad meridianam plagam eadem quies. Quis speraret post Carthaginem aliquod in Africa bellum? Atquin non leviter se Numidia concussit, et fuit in Iugurtha quod post Annibalem timeretur.

Quippe rex callidissimus populum Romanum armis invictum opibus adgressus est; citra spem omnium fortuna cessit,

ut rex fraude praecipuus fraude caperetur. Hic, Massinissa avo, Micipsa patre per adoptionem, cum interficere fratres statuisset agitatus regni cupiditate, nec illos magis quam senatum populumque Romanum, quorum in fide et in clientela regnum [*](sui post custodem delevi. )

p.162
erat, metueret, primum scelus mandat insidiis.

Potitus Hiempsalis capite cum se in Adherbalem convenisset isque Romam profugisset, missa per legatos pecunia traxit in sententiam suam senatum.

Et haec eius fuit de nobis prima victoria. Missos deinde, qui regnum inter illum Adherbalemque dividerent, similiter adgressus, cum in Scauro ipsos Romani imperii mores expugnasset, inchoatum nefas perfecit audacia.

Sed non diu latent scelera. Corruptae nefas legationis erupit, placuitque persequi bello parricidam.

Primus in Numidiam Calpurnius Bestia consul inmittitur; sed rex, peritus fortius adversus Romanos aurum esse quam ferrum, pacem emit.