Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Et haec eius fuit de nobis prima victoria. Missos deinde, qui regnum inter illum Adherbalemque dividerent, similiter adgressus, cum in Scauro ipsos Romani imperii mores expugnasset, inchoatum nefas perfecit audacia.

Sed non diu latent scelera. Corruptae nefas legationis erupit, placuitque persequi bello parricidam.

Primus in Numidiam Calpurnius Bestia consul inmittitur; sed rex, peritus fortius adversus Romanos aurum esse quam ferrum, pacem emit.

Cuius flagitii reus cum interveniente publica fide a senatu arcesseretur, pari audacia et venit et conpetitorem imperii Massivam inmisso percussore confecit.

Haec altera contra regem causa belli fuit. Igitur sequens ultio mandatur Albino. Sed huius quoque—pro dedecus—frater ita corrupit exercitum, ut voluntaria nostrorum fuga vinceret Numida castrisque poteretur, addito etiam turpi foedere in pretium salutis, quo [*]()quos emerat dimisit exercitus.

Tandem in ultionem non tam imperii Romani [*](quo Perizonius: quod codd. )

p.164
quam pudoris Metellus adsurgit, qui callidissime hostem nunc precibus nunc minis, iam simulata iam vera fuga eludentem artibus suis adgressus est.

Agrorum atque vicorum populatione non [*]()contentus [*]()in ipsa Numidiae capita impetum fecit; et Zamam quidem frustra adsiluit, [*]()ceterum Thalam, gravem armis thensaurisque regiis, [*]()diripuit.

Tunc urbibus exutum regem et iam finium suorum regnique fugitivum per Mauros atque Gaetuliam sequebatur.

Postremo Marius auctis admodum copiis, cum pro obscuritate generis sui capite censos sacramento adegisset, iam fusum et saucium regem adortus, non facilius tamen vicit quam si integrum ac recentem.

Hic et urbem ab Hercule conditam Capsam, in media Africa siti anguibus harenisque vallatam, mira quadam felicitate superavit, et saxeo inditam monti Molucham [*]()urbem per Ligurem aditu arduo inaccessoque penetravit.

Mox non ipsum modo, sed Bocchum quoque Mauretaniae regem, iure sanguinis Numidas vindicantem, apud oppidum Cirtam graviter cecidit,

Qui ubi diffisus rebus suis alienae cladis accessio fieri timet, pretium foederis atque amicitiae regem facit.

Sic fraudulentissimus regum fraude gener soceri sui in insidias deductus [*](non add. Aldus. ) [*]( contentus: contemptus codd. ) [*](adsiluit Freudenbergius: diuoluit B: diu uoluit NL. ) [*](regiis Halmius: regii B: regis NL. ) [*](Molucham Aldus: molucam B. )

p.166
Sullae [*]()in manum traditur, tandemque opertum catenis Iugurtham in triumpho populus Romanus aspexit.

Sed ille quoque, quamvis victus ac vinctus, vidit urbem, quam venalem et quandoque perituram, si habuisset emptorem, frustra cecinerat. Iam, ut venalis fuisset, habuit emptorem; cum illum evaserat, certum erat non esse perituram.

Sic ad meridiem populus Romanus. Multo atrocius et multipliciter magis a septentrione venientem * * *.[*]()

Nihil hac plaga infestius. Atrox caelum, perinde ingenia. Omni igitur tractu violentus hostis, a dextris atque laevis et a medio septentrionis erupit.

Prima trans Alpes arma nostra sensere Saluvii, cum de eis fidissima atque amicissima civitas Massilia quereretur;

Allobroges deinde et Arveni, cum adversus eos [*]()similes Haeduorum querellae opem et auxilium nostrum flagitarent: utriusque [*]()victoriae testes [*]()Isara et Vindelicus amnes et inpiger fluminum Rhodanus.

Maximus barbaris terror elephanti [*]()fuere, inmanitati gentium pares. Nihil tam conspicuum in triumpho quam rex ipse Bituitus [*]()dis- [*](sullae N: sillae B. ) [*](laciniam post venientem indicavit Mommsenus: saevitum vel saeviente Aldus: venit malum vel exitium Rossbachius. ) [*](eos add. Voss. Rehd. Monac. Palat. ) [*]( utriusque lahnius: variusque codd. ) [*]( testes Dukerus: testis codd. ) [*](elephanti N L: elephantis B. ) [*](Bituitus: vituitus B: bis visus N L. )

p.168
coloribus in armis argenteoque carpento, qualis pugnaverat.

Utriusque victoriae quod quantumque gaudium fuerit, vel hinc aestimari potest, quod et Domitius Ahenobarbus et Fabius Maximus ipsis quibus dimicaverant locis saxeas erexere turres, et desuper exornata armis hostilibus tropaea fixerunt, cum hic mos inusitatus fuerit nostris. Numquam enim populus Romanus hostibus domitis victoriam exprobravit.