Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Cimbri, Teutoni atque Tigurini ab extremis Galliae profugi, cum terras eorum inundasset Oceanus,

novas sedes toto orbe quaerebant, exclusique et Gallia et Hispania cum in Italiam demigrarent, misere legatos in castra Silani, inde ad senatum, petentes ut Martius populus aliquid sibi terrae daret quasi stipendium, ceterum ut vellet manibus atque armis suis uteretur.

Sed quas daret terras populus Romanus agrariis legibus inter se dimicaturus? Repulsi igitur, quod nequiverant precibus,

armis petere coeperunt.[*]()Sed nec primum impetum barbarorum Silanus, nec secundum Manilius, nec tertium Caepio sustinere potuerunt; omnes fugati,

exuti castris. Actum erat, nisi Marius illi saeculo contigisset. Ille quoque non ausus congredi statim militem tenuit in castris, donec invicta illa rabies [*](coeperunt: ceperunt B: constituunt N L. )

p.170
et impetus, quem pro virtute barbari habent, consenesceret.

Recessere igitur increpantes et—tanta erat capiendae urbis fiducia—consulentes, si quid ad uxores suas mandarent. Nec segnius quam minati fuerant tripertito agmine in Alpes, id est claustra Italiae, ferebantur.

Marius mira statim velocitate occupatis compendiis praevenit hostem, prioresque Teutonas sub ipsis Alpium radicibus adsecutus in loco quem Aquas Sextias vocant quo—fidem [*]()numinum—proelio oppressit! Vallem fluviumque medium hostes tenebant, nostris aquarum nulla copia.

Consultone id egerit imperator, an errorem in consilium verterit, dubium; certe necessitate acta virtus victoriae causa fuit.

Nam flagitante aquam exercitu, [*]() Si viri estis, inquit en, illic habetis. Itaque tanto ardore pugnatum est, ea caedes hostium fuit, ut victor Romanus cruento flumine non plus aquae biberit quam sanguinis barbarorum.

Certe rex ipse Teutobodus, [*]()quaternos senosque equos transilire solitus, vix unum, cum fugeret, ascendit, proximoque in saltu conprehensus insigne spectaculum triumphi fuit, Quippe vir proceritatis eximiae super tropaea sua eminebat.

Sublatis funditus Teutonis in Cimbros convertitur. [*](quo fidem Salmasius: pro fide B: qua fide L. ) [*](flagitante aquam exercitu: flagitantem aquam exercitum B. ) [*](Teutobodus: teuto vocatus B: teutobocus NL. )

p.172
Hi iam—quis crederet?—per hiemem, quae altius Alpes levat, Tridentinis iugis in Italiam provoluti veluti [*]()ruina descenderant.

Atesim [*]()flumen non ponte nec navibus, sed quadam stoliditate barbarica primum corporibus adgressi, postquam retinere amnem manibus et clipeis frustra temptaverant,

ingesta silva obrutum transiluere. Si statim infesto agmine urbem petissent, grande discrimen; sed in Venetia, quo fere tractu Italia mollissima est, ipsa soli caelique clementia robur elanguit. Ad hoc panis usu carnisque coctae et dulcedine vini mitigatos Marius in tempore adgressus est.

Venere ipsi—nam metus in barbaris nulla vestigia—et [*]()diem pugnae a nostro imperatore petierunt; et sic proximum dedit. In patentissimo, quem Raudium vocant, campo concurrere. Inde milia sexaginta quinque cecidere, hinc trecentis minus; per omnem diem conciditur barbarus.

Istic quoque imperator addiderat virtuti dolum, secutus Annibalem artemque Cannarum; primum nebulosum nanctus diem, ut hosti inopinatus occurreret, tum ventosum quoque, ut pulvis in oculos et ora ferretur, tum acie conversa in orientem, ut, quod ex captivis mox cognitum est, ex splendore galearum aere repercusso [*]()quasi ardere caelum videretur.

Nec minor [*](veluti add. N. Heinsius. ) [*](Atesim Salmasius: adesim B: ad hostes in N L. ) [*](locus valde corruptus: est—vestigia om. B: venere— vestigia om. L: venere illi quam et in barbaris multa vestigia ceteri: venere ipsi—nam metus in barbaris nulla vestigia—et etc. Halmius. ) [*](aere repercusso lahnius: aere percusso B. )

p.174
cum uxoribus eorum pugna quam cum ipsis fuit; cum obiectis undique plaustris atque carpentis altae desuper securibus contisque pugnarent.

Perinde speciosa mors earum fuit quam pugna. Nam cum missa ad Marium legatione libertatem ac sacerdotium non inpetrassent (nec fas erat), suffocatis elisisque passim infantibus suis aut mutuis concidere vulneribus aut vinculo e crinibus suis facto ab arboribus iugisque plaustrorum pependerunt.

Boiorix [*]()rex in prima acie dimicans inpigre nec inultus occiditur. Tertia Tigurinorum manus, quae quasi in subsidio Noricos insederat Alpium tumulos, in diversa elapsa fuga ignobili et [*]()latrociniis evanuit.

Hunc tam laetum tamque felicem liberatae Italiae adsertique imperii nuntium non per homines, ut solebat, populus Romanus accepit, sed per ipsos, si credere fas est, [*]()deos.

Quippe eodem die quo gesta res est visi pro aede Pollucis et Castoris iuvenes laureatas praetori litteras dare, frequensque in spectaculo rumor victoriae Cimbricae. [*]()---