Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Intellectum ab imperatore consilium, itaque non est permissa pugna morituris. Cum fossa atque lorica quattuorque castris circumdatos fames premeret, a duce orantes proelium, ut tamquam viros occideret, ubi non impetrabant, placuit eruptio.

Sic conserta manu plurimi occisi, et cum urgueret fames, aliquantisper inde vixerunt. [*]()Novissime consilium fugae sedit; sed hoc quoque ruptis equorum cingulis [*]()uxores ademere, summo scelere per amorem.

Itaque deplorato exitu in ultimam rabiem furoremque conversi, postremo Rhoecogene duce se, suos, patriam ferro veneno, subiecto igne undique pere-

gerunt. Macte [*]()fortissimam et meo iudicio beatissimam in ipsis malis civitatem. Adseruit cum fide socios, populum orbis terrarum viribus fultum tam parva manu aetate tam longa sustinuit. Novissime [*](caeliae NL: praellae B.) [*](vixerunt: vicerunt B. ) [*](cingulis: singuli B. ) [*](esse post macte add. codd. del. Aldus. )

p.156
maximo duce oppressa civitas nullum de se gaudium hosti reliquit.

Unus enim vir Numantinus non fuit qui in catenis duceretur; praeda, ut de pauper-rimis, nulla: arma ipsi cremaverunt. Triumphus fuit tantum [*]()de nomine,