Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Hactenus populus Romanus pulcher, egregius, pius, sanctus atque magnificus; reliqua saeculi, ut grandia aeque, ita vel magis turbida et foeda, crescentibus cum ipsa magnitudine imperii vitiis;

adeo ut, si quis hanc tertiam eius aetatem transmarinam, quam ducentorum annorum fecimus, dividat, centum hos priores, quibus Africam, Macedoniam, Siciliam, [*]()Hispaniam domuit, aureos,

sicut poetae canunt, iure meritoque fateatur, centum sequentes ferreos plane et cruentos et si quid immanius; quippe qui Iugurthinis, Cimbricis, Mithridaticis, Parthicis, piraticis bellis, Gallicis atque Germanicis, quibus caelum ipsum gloria ascendit, Gracchanas Drusianasque caedes, ad hoc servilia bella miscuerint et, ne quid turpitudini desit,

gladiatoria. Denique in se ipse conversus Marianis atque Sullanis,[*]()novissime Pompei et Caesaris manibus, quasi per rabiem et furorem—nefas!—semet ipse laceravit.

Quae etsi [*]()iuncta inter se sunt omnia atque confusa, tamen quo melius appareant, [*](tantum: tantus B. ) [*](Siciliam om. B: Syriam Iahnius. ) [*](Sullanis: Sillanis B. ) [*](quae etsi L. Voss: quasi B: quaesi N. )

p.158
simul et ne scelera virtutibus obstrepant, separatim referentur, [*]()priusque, ut coepimus, iusta illa et pia cum exteris gentibus bella memorabimus, ut magnitudo crescentis in dies imperii appareat; tum ad illa civium scelera turpesque et inpias pugnas revertemur.