Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Lutatio Catulo consule tandem bello finis inpositus apud insulas, quibus nomen Aegatae, nec maior alias in mari pugna.

Aderat quippe commeatibus, exercitu, propugnaculis, armis gravis classis et in [*](ut nec L: ut ne N: ne BI. ) [*](ibi IN: ab his B. ) [*](hostium post Aegimurum ponit BI. ) [*](et add. Bentleius. ) [*](interiacentium Bentleius: imperiagentium codd. ) [*](perisse om. B. )

p.88
ea quasi tota Carthago; quod ipsum exitio fuit.

Romana classis prompta, levis, expedita et quodam genere castrensis ad similitudinem pugnae equestris sic remis quasi habenis agebatur, et in hos vel illos ictus mobilia rostra speciem viventium praeferebant.

Itaque momento temporis laceratae hostium rates totum inter Siciliam Sardiniamque pelagus naufragio suo operuerunt.

Tanta denique fuit illa victoria, ut de excindendis [*]()hostium moenibus non quaereretur. Supervacuum visum est in arcem murosque saevire, cum iam in mari esset deleta Carthago.