Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Argumentum ingentis victoriae centum circiter elephantorum captivitas, sic quoque magna praeda, si gregem illum non bello, sed venatione cepisset.

Appio Claudio consule non ab hostibus, sed a dis ipsis superatus est, quorum auspicia contempserat, ibi [*]()statim classe demersa, ubi ille praecipitari pullos iusserat, quod pugnare ab iis vetaretur.

Marco Fabio Buteone consule hostium [*]()classem iam in Africo mari apud Aegimurum in Italiam ultro navigantem cecidit.

Quantus, o, tum triumphus tempestate intercidit, cum opulenta praeda classis adversis acta ventis naufragio suo Africam et Syrtis et [*]()omnium interiacentium [*]()insularum litora implevit! Magna clades, sed non sine aliqua principis populi dignitate, interceptam tempestate victoriam et triumphum perisse [*]()naufragio.

Et tamen cum Punicae praedae omnibus promontoriis insulisque fluitarent, populus Romanus et sic triumphavit.