Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Actum erat, nisi elephanti, converso in spectaculum bello, procucurrissent, quorum cum magnitudine tum deformitate et novo odore simul ac stridore consternati equi, cum incognitas sibi beluas amplius quam erant suspicarentur, fugam stragemque late dederunt.

In Apulia deinde apud Asculum melius dimicatum est Curio Fabricioque consulibus. Iam quippe terror beluarum exoleverat, et Gaius Numicius quartae legionis hastatus unius proboscide abscisa mori posse beluas ostenderat.

Itaque in ipsas pila congesta sunt, et in turres vibratae faces tota hostium agmina ardentibus ruinis operuerunt, nec alias [*]()cladi finis fuit quam nox dirimeret, postremusque fugientium rex ipse a satellitibus umero saucius in armis suis referretur.

Lucaniae suprema pugna fuit Arusinis quos vocant campis, ducibus isdem quibus superius; sed tum tota victoria. Exitum, quem datura virtus fuit, casus dedit.

Nam provectis in primam aciem rursus elephantis, unum ex eis pullum adacti in caput teli gravis ictus avertit; qui cum per stragem suorum recurrens stridore quereretur, mater agnovit [*](alias Salmasius: alius codd.: citius Sauppius: ante Aldus: prius Mommsenus. )

p.62
et quasi vindicaret exiluit, tum omnia circa quasi hostilia gravi mole permiscuit.

Ac sic eaedem ferae, quae primam victoriam abstulerunt, secundam parem fecerunt, tertiam sine controversia tradiderunt.

Nec vero tantum armis et in campo, sed consiliis quoque et domi [*]()cum rege Pyrrho dimicatum est. Quippe post primam victoriam intellecta vir callidus virtute Romana statim desperavit armis seque ad dolos contulit.