Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Sequitur bellum Tarentinum, unum quidem titulo et nomine, set victoria multiplex. Hoc enim Campanos, Apulos atque Lucanos et caput belli Tarentinos, id est totam Italiam, et cum iis omnibus Pyrrhum, clarissimum Graeciae regem, una [*](Ciminius: Cyminius Rehd. man. sec.: geminius BIN. )

p.58
veluti ruina pariter involvit, ut eodem tempore et Italiam consummaret et transmarinos triumphos auspicaretur.

Tarentus, Lacedaemoniorum opus, Calabriae quondam et Apuliae totiusque Lucaniae caput, cum magnitudine et muris portuque nobilis,

tum mirabilis [*]()situ. Quippe in ipsis Hadriani maris faucibus posita in omnis terras, Histriam, Illyricum, Epiron, Achaiam, Africam, Siciliam vela dimittit. Inminet portui ad prospectum maris positum theatrum, quod quidem causa miserae civitati fuit omnium calamitatium.

Ludos forte celebrabat, cum adremigantes litori Romanas classes vident, atque hostem rati emicant, sine discrimine insultant.

Qui enim aut unde Romani? Nec satis. Aderat sine mora querellam ferens legatio. Hanc quoque foede per obscenam turpemque dictu contumeliam violant;

et hinc bellum. Sed apparatus horribilis, cum tot simul populi pro Tarentinis consurgerent omnibusque vehementior Pyrrhus, qui semigraecam ex Lacedaemoniis conditoribus civitatem vindicaturus cum totis viribus Epiri, Thessaliae, Macedoniae incognitisque in id tempus elephantis mari terra, viris equis armis, addito insuper ferarum terrore veniebat.

Apud Heracleam Campaniae fluviumque Lirim Laevino consule prima pugna, quae tam atrox fuit ut Ferentaneae turmae praefectus Obsidius, in- [*](mirabilis N Iahnius: mirabili BI. 1 280 B.C. )

p.60
vectus in regem, turbaverit coegeritque proiectis insignibus proelio excedere.