Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Ancus deinde Marcius, nepos Pompilii ex filia,

pari avo [*]()ingenio. Igitur et muro moenia amplexus est, et interfluentem urbi Tiberinum ponte commisit, Ostiamque in ipso maris fluminisque confinio coloniam posuit; iam tum videlicet praesagiens animo futurum ut totius mundi opes et commeatus illo velut maritimo urbis hospitio reciperentur.

Tarquinius postea Priscus, quamvis transmarinae originis, regnum ultro petens [*]()accepit ob industriam atque elegantiam; quippe qui oriundus Corintho Graecum ingenium Italicis artibus miscuisset.

Hic et senatus maiestatem numero ampliavit, et centuriis tribus auxit equites [*]()quatenus Attius Naevius numerum augeri [*]()prohibebat, vir summus augurio.

Quem rex in experimentum rogavit, fierine posset, [*](pari avo F. E. Koehlerus: pravo N: raro B. ) [*](petens: potens B. ) [*](equites add. Iahnius. ) [*](augeri L I: augure B. )

p.20

quod ipse mente conceperat. Ille rem expertus augurio, posse respondit. Atqui hoc inquit agitaram, an [*]()cotem illam secare novacula possem; [*]()

et augur "potes ergo," inquit, et secuit. Inde Romanis sacer auguratus. Neque pace Tarquinius quam bello promptior; duodecim namque Tusciae populos frequentibus armis subegit.

Inde fasces, trabeae, curules, anuli, phalerae, paludamenta, praetextae, inde quod aureo curru, quattuor equis triumphatur, togae pictae tunicaeque palmatae, omnia denique decora et insignia, quibus imperii dignitas eminet, [*]()sumpta sunt.

Servius Tullius deinceps gubernacula urbis invadit, nec obscuritas inhibuit quamvis matre serva creatum. Nam eximiam indolem uxor Tarquinii Tanaquil liberaliter educaverat, et clarum fore visa circa caput flamma promiserat.

Ergo inter Tarquinii mortem adnitente regina substitutus in locum regis quasi in tempus, regnum dolo partum sic egit industrie, ut iure adeptus videretur.

Ab hoc populus Romanus relatus in censum, digestus in classes, decuriis atque collegiis distributus, summaque regis sollertia ita est ordinata res publica, ut omnia patrimonii, dignitatis,[*]()aetatis, artium [*](an ora. B 1.) [*](possem: posse B 1. ) [*](ea ante sumpta add. B: dei. Iahnius.) [*](dignitatis: dignitas B. )

p.22
officiorumque discrimina in tabulas referrentur, ac sic [*]()maxima civitas minimae domus diligentia contineretur.