Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Postremus fuit omnium regum Tarquinius, cui cognomen Superbo ex moribus datum.

Hic regnum avitum, quod a Servio tenebatur, rapere maluit quam expectare, missisque in eum percussoribus scelere partam potestatem non melius egit quam adquisiverat.

Nec abhorrebat moribus uxor Tullia, quae, ut virum regem salutaret, supra cruentum patrem vecta carpento consternatos equos exegit.

Sed ipse in senatum caedibus, in plebem verberibus, in omnis superbia, quae crudelitate gravior est bonis, grassatus, cum saevitiam domi fatigasset, tandem in hostes conversus est.

Sic valida Latio oppida capta sunt, Ardea, Ocricolum, Gabii, [*]()Suessa Pometia.

Tum quoque cruentus in suos. Neque enim filium verberare dubitavit, ut simulanti trans-

fugam apud hostis hinc fides esset. Cui Gabiis, ut voluerat, recepto et per nuntios consulenti, quid fieri vellet, eminentia forte papaverum capita vir-gula excutiens, cum per hoc interficiendos esse principes vellet intellegi, quasi [*]()superbia sileret, [*]()respondit tamen. De manubiis captarum urbium templum erexit.

Quod cum inauguraretur, ceden- [*](sic: si B. ) [*](Gabii N: gravii B. ) [*](quasi Titzius: qna B I: quae N L. ) [*](sileret Hauptius: sic codd. )

p.24
tibus ceteris dis mira res dicitur extitisse: restitere Iuventas et Terminus.

Placuit vatibus contumacia [*]()numinum, si quidem firma omnia et aeterna pollicebantur. Sed illud horrentius, quod molientibus [*]()aedem in fundamentis humanum repertum est caput, nec dubitavere cuncti monstrum pulcherrimum imperii sedem caputque terrarum promit-

tere. Tam diu superbiam regis populus Romanus perpessus est, donec aberat [*]()libido; hanc ex liberis eius inportunitatem tolerare non potuit.

Quorum cum alter ornatissimae feminae Lucretiae stuprum intulisset, matrona dedecus ferro expiavit, imperium regibus abrogatum.