Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Furcifer iste, venenum praesentarium comparare sollicitus centumque aureos solidos offerens pretium, me non olim convenerat, quod aegroto cuidam dicebat necessarium, qui morbi inextricabilis veterno vehementer implicatus vitae se cruciatui subtrahere gestiret. At ego perspiciens malum istum verberonem blaterantem atque inconcinne causificantem, certusque aliquod moliri flagitium, dedi quidem potionem, dedi; sed futurae quaestioni praecavens non statim pretium quod offerebatur accepi, sed Ne forte aliquis inquam Istorum quos offers aureorum nequam vel adulter repperiatur, in hoc ipso sacculo conditos eos annulo tuo praenota, donec altera die nummulario praesente

p.490
comprobentur. Sic inductus signavit pecuniam, quam exinde ut iste repraesentatus est iudicio, iussi de meis aliquem curriculo taberna promptam afferre, et en ecce perlatam coram exhibeo. Videat et suum sigillum recognoscat: nam quemadmodum eius veneni frater insimulari potest quod iste comparaverit?

Ingens exinde verberonem corripit trepidatio et in vicem humani coloris succedit pallor infernus, perque universa membra frigidus sudor emanabat: tunc pedes incertis alternationibus commovere, modo hanc modo illam capitis partem scalpere, et ore semiclauso balbutiens nescioquas afannas effutire, ut eum nemo prorsus a culpa vacuum merito crederet. Sed revalescente rursus astutia constantissime negare et accersere mendacii non desinit medicum. Qui praeter iudicii religionem cum fidem suam coram lacerari videret, multiplicate studio verberonem illum contendit redarguere, donec iussu magistratuum ministeria publica contrectatis nequissimi servi manibus annulum ferreum deprehensum cum signo saeculi conferunt, quae comparatio praecedentem roboravit suspicionem. Nec rota vel equuleus more Graecorum tormentis eius apparata iam deerant, sed offirmatus mira praesumptione nullis verberibus ac ne ipso quidem succumbit igni.

p.492