Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Tum medicus: Non patiar inquit Hercule, non patiar vel contra fas de innocente isto iuvene supplicium vos sumere, vel hunc ludificato nostro iudicio poenam noxii facinoris evadere. Dabo enim rei praesentis evidens argumentum: nam cum venenum peremptorium comparare pessimus iste gestiret, nec meae sectae crederem convenire causas ulli praebere mortis, nec exitio sed saluti hominum medicinam quaesitam esse didicissem, verens ne si daturum me negassem, intempestiva repulsa viam sceleri subministrarem et ab alio quopiam exitiabilem mercatus hic potionem vel postremum gladio vel quovis telo nefas inchoatum perficeret, dedi venenum, sed somniferum; mandragoram illum gravedinis compertae famosum et morti simillimi soporis efficacem. Nec mirum desperatissimum istum latronem, certum extremae poenae, quae more maiorum in eum competit, cruciatus istos ut leviores facile tolerare. Sed si vere puer meis temperatam manibus sumpsit potionem, vivit et quiescit et dormit et protinus marcido sopore discusso remeabit ad diem lucidam: quod si vere peremptus est, si morte praeventus est, quaeratis licet causas mortis eius alias.

Ad istum modum seniore adorante placuit, et itur confestim magna cum festinatione ad illud

p.494
sepuldirum, quo corpus pueri depositum iacebat: nemo de curia, de optimatibus nemo ac ne de ipso quidem populo quisquam, qui non illuc curiose confluxerit. Ecce pater, suis ipse manibus cooperculo capuli remoto, commodum discusso mortifero sopore surgentem postliminio mortis deprehendit filium, eumque complexus artissime, verbis impar praesenti gaudio, producit ad populum atque, ut erat adhuc feralibus amiculis instrictus atque obditus, deportatur ad iudicium puer. Iamque liquido servi nequissimi atque mulieris nequioris patefactis sceleribus procedit in medium nuda veritas; et novercae quidem perpetuum indicitur exilium, servus vero patibulo suffigitur et omnium consensu bono medico sinuntur aurei, opportuni somni pretium. Et illius quidem senis famosa atque fabulosa fortuna providentiae divinae condignum excipit exitum, qui momento modico, immo puncto exiguo, post orbitatis periculum, adolescentium duorum pater repente factus est.