Apologia

Apuleius

Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.

postremo quid uis, sanam an insanam fuisse, dum scriberet? sanam dices? nihil ergo erat magicis artibus passa. insanam respondebis? nesciit ergo quid scribserit, eoque ei fides non habenda est; immo etiam, si fuisset insana, insanam se esse nescisset. nam ut absurde facit qui tacere se dicit, quod ibidem dicendo tacere sese non tacet

p.88
et ipsa professione quod profitetur infirmat, ita uel magis hoc repugnat: ego insanio, quod uerum non est, nisi sciens dicit; porro sanus est, qui scit quid sit insania, quippe insania scire se non potest, non magis quam caecitas se uidere. igitur Pudentilla compos mentis fuit, si compotem mentis se non putabat. possum, si uelim, pluribus, sed mitto dialectica. ipsas litteras longe aliud clamantis et quasi dedita opera ad iudicium istud praeparatas et accommodatas recitabo. accipe tu et lege, usque dum ego interloquar.—

Sustine paulisper quae secuntur; nam ad deuerticulum rei uentum est. adhuc enim, Maxime, quantum equidem animaduerti, nusquam mulier magiam nominauit, sed ordinem repetiuit eundem, quem ego paulo prius, de longa uiduitate, de remedio ualetudinis, de uoluntate nubendi, de meis laudibus, quas ex Pontiano cognouerat, de suasu ipsius, ut mihi potissimum nuberet.

Haec usque adhuc lecta sunt. superest ea pars epistulae, quae similiter pro me scripta in memet ipsum uertit cornua, ad expellendum a me crimen magiae sedulo omissa memorabili laude Rufini uicem mutauit et ultro contrariam mihi opinionem quorundam Oeensium quasi mago quaesiuit. multa fando, Maxime, audisti, etiam plura legendo didicisti, non pauca experiendo comperisti: sed enim uersutiam tam insidiosam, tam admirabili scelere conflatam negabis te umquam cognouisse. quis Palamedes, quis Sisyphus, quis denique Eurybates aut

p.89
Phrynondas talem excogitasset? omnes isti quos nominaui et si qui praeterea fuerunt dolo memorandi, si cum hac una Rufini fallacia contendantur, macchi prorsus et bucchones uidebuntur. o mirum commentum! o subtilitas digna carcere et robore! quis credat effici potuisse, ut quae defensio fuerat, eadem manentibus eisdem litteris in accusationem transuerteretur? est hercule incredibile. sed hoc incredibile qui sit factum, probabo.

Obiurgatio erat matris ad filium, quod me, talem uirum qualem sibi praedicasset, nunc de Rufini sententia magum dictitaret. uerba ipsa ad hunc modum se habebant: Ἀπολέϊος μάγος, καὶ ἐγὼ ὑπ᾽ αὐτοῦ μεμάγευμαι καὶ ἐρῶ. ἐλθὲ τοίνυν πρὸς ἐμέ, ἕως ἔτι σωφρονῶ. haec ipsa uerba Rufinus quae Graece interposui sola excerpta et ab ordine suo seiugata quasi confessionem mulieris circumferens et Pontianum flentem per forum ductans uulgo ostendebat, ipsas mulieris litteras illatenus qua dixi legendas praebebat, cetera supra et infra scribta occultabat; turpiora esse quam ut ostenderentur dictitabat: satis esse confessionem mulieris de magia cognosci. quid quaeris? uerisimile omnibus uisum; quae purgandi mei gratia scripta erant, eadem mihi immanem inuidiam apud imperitos conciuere. turbabat impurus hic in medio foro bacchabundus, epistulam saepe aperiens proquiritabat: Apuleius magus; dicit ipsa quae sentit et patitur; quid uultis amplius? nemo erat qui pro me ferret ac sic

p.90
responderet: totam sodes epistulam cedo: sine omnia inspiciam, a principio ad finem perlegam. multa sunt, quae sola prolata calumniae possint uideri obnoxia. cuiauis oratio insimulari potest, si ea quae ex prioribus nexa sunt principio sui defrudentur, si quaedam ex ordine scriptorum ad lubidinem supprimantur, si quae simulationis causa dicta sunt adseuerantis pronuntiatione quam exprobrantis legantur. haec et id genus ea quam merito tunc dici potuerunt; ipse ordo epistulae ostendat.