Sed enim iste, ut est rei modicus, spei immodicus, pari auaritia et egestate totum Pudentillae quadragiens praesumptione cassa deuorarat eoque me amoliendum ratus, quo facilius Pontiani facilitatem, Pudentillae solitudinem circumueniret, infit generum suum obiurgare, quod matrem suam mihi desponderat; suadet, quam primum ex tanto periculo, dum licet, pedem referat, rem matris ipse potius habeat quam homini extrario sciens transmittat; ni ita faciat, inicit scrupulum amanti adulescentulo ueterator, minatur se filiam abducturum. quid multis? iuuenem simplicem, praeterea nouae nuptae inlecebris obfrenatum suo arbitratu de uia deflectit. it ille ad matrem uerborum Rufini gerulus, sed nequicquam temptata eius grauitate ultro ipse leuitatis et inconstantiae increpitus reportat ad socerum haud mollia: matri suae praeter ingenium placidissimum immobili iram quoque sua expostulatione accessisse, non mediocre pertinaciae adiumentum; respondisse eam denique non clam se esse Rufini exoratione secum expostulari; eo uel magis sibi auxilium mariti aduersum eius desperatam auaritiam comparandum.
Hisce auditis exacerbatus aquariolus iste uxoris suae ita ira extumuit, ita exarsit furore, ut in feminam sanctissimam et pudicissimam praesente filio eius digna cubiculo
p.86
suo diceret, amatricem eam, me magum et ueneficum clamitaret multis audientibus (quos, si uoles, nominabo): se mihi sua manu mortem allaturum. uix hercule possum irae moderari, ingens indignatio animo oboritur. tune, effeminatissime, tua manu cuiquam uiro mortem minitaris? at qua tandem manu? Philomelae an Medeae an Clytemenstrae? quas tamen cum saltas—tanta mollitia animi, tanta formido ferri est—, sine cludine saltas. sed ne longius ab ordine digrediar: Pudentilla postquam filium uidet praeter opinionem contra suam esse sententiam deprauatum, rus profecta scripsit ad eum obiurgandi gratia illas famosissimas litteras, quibus, ut isti aiebant, confessa est sese mea magia in amorem inductam dementire; quas tamen litteras tabulario Pontiani praesente et contra scribente Aemiliano nudius tertius tuo iussu, Maxime, testato describsimus; in quibus omnia contra praedicationem istorum pro me reperiuntur.
quamquam, etsi destrictius magum me dixisset, posset uideri excusabunda se filio uim meam quam uoluntatem suam causari maluisse. an sola Phaedra falsum epistolium de amore commenta est, ac non omnibus mulieribus haec ars usitata est, ut, cum aliquid eius modi uelle coeperunt, malint coactae uideri? quod si etiam animo ita putauit, me magum esse, idcircone
p.87
magus habear, quia hoc scripsit Pudentilla? uos tot argumentis, tot testibus, tanta oratione magum me non probatis: illa uno uerbo probaret? et quanto tandem grauius habendum est quod in iudicio subscribitur quam quod in epistola scribitur. quin tu me meismet factis, non alienis uerbis reuincis? ceterum eadem uia multi rei cuiusuis maleficii postulabuntur, si ratum futurum est quod quisque in epistola sua uel amore uel odio cuiuspiam scripserit. magum te scripsit Pudentilla: igitur magus es. quid, si consulem me scripsisset: consul essem? quid enim, si pictorem, si medicum, quid denique, si innocentem? num aliquid horum putares idcirco, quod illa dixisset? nihil scilicet. atqui periniurium est ei fidem in peioribus habere, cui in melioribus non haberes, posse litteras eius ad perniciem, non posse ad salutem. sed inquit animi furens fuit, efflictim te amabat. concedo interim. num tamen omnes qui amantur magi sunt, si hoc forte qui amat scripserit? credo nunc quod Pudentilla me in eo tempore non amabat, siquidem id foras scripsit, quod palam erat mihi obfuturum.