Quin etiam—quod praeterii—sunt quae fatearis nescire, et eadem rursus, quasi scias, criminaris. ais enim me habuisse quaedam sudariolo inuoluta apud lares Pontiani. ea inuoluta quae et cuius modi fuerint, nescisse te confiteris, neque praeterea quemquam esse qui uiderit; tamen illa contendis instrumenta magiae fuisse. nemo tibi blandiatur, Aemiliane: non est in accusando uersutia ac ne impudentia quidem, ne tu arbitreris. quid igitur? furor infelix acerbi animi et misera insania crudae senectutis. his enim paene uerbis cum tam graui et perspicaci iudice egisti: habuit Apuleius quaepiam linteolo inuoluta apud lares Pontiani. haec quoniam ignoro quae fuerint, iccirco magica fuisse contendo. crede igitur mihi quod dico, quia id dico quod nescio. o pulchra argumenta et aperte crimen reuincentia. hoc fuit, quoniam quid
p.59
fuerit ignoro. solus repertus es, Aemiliane, qui scias etiam illa quae nescis; tantum super omnis stultitia euectus es, quippe qui sollertissimi et acerrimi philosophorum ne is quidem confidendum esse aiunt quae uidemus, at tu de illis quoque adfirmas, quae neque conspexisti umquam neque audisti. Pontianus si uiueret atque eum interrogares, quae fuerint in illo inuolucro, nescire se responderet. libertus eccille, qui clauis eius loci in hodiernum habet et a uobis stat, numquam se ait inspexisse, quanquam ipse aperiret utpote promus librorum, qui illic erant conditi, paene cotidie et clauderet, saepe nobiscum, multo saepius solus intraret, linteum in mensa positum cerneret sine ullo sigillo, sine uinculo. quidni enim? magicae res in eo occultabantur: eo neglegentius adseruabam, sed enim libere scrutandum et inspiciendum, si liberet, etiam auferendum temere exponebam, alienae custodiae commendabam, alieno arbitrio permittebam. quid igitur inpraesentiarum uis tibi credi? quodne Pontianus nescierit, qui indiuiduo contubernio mecum uixit, id te scire, quem numquam uiderim nisi pro tribunali? an quod libertus adsiduus, cui omnis facultas inspiciendi fuit, quod is libertus non uiderit, te qui numquam eo accesseris uidisse? denique ut, quod non uidisti, id tale fuerit, quale dicis: atqui, stulte, si hodie illud sudariolum tu intercepisses, quicquid ex eo promeres, ego magicum negarem.
Tibi adeo permitto, finge quiduis, reminiscere, excogita, quod possit magicum uideri: tamen de eo tecum decertarem. aut ego subiectum dicerem aut remedio acceptum
p.60
aut sacro traditum aut somnio imperatum; mille alia sunt quibus possem more communi et uulgatissima obseruationum consuetudine uere refutare. nunc id postulas, ut, quod deprehensum et detentum tamen nihil me apud bonum iudicem laederet, id inani suspicione incertum et incognitum condemnet. haud sciam an rursus, ut soles, dicas: quid ergo illud fuit, quod linteo tectum apud lares potissimum deposuisti? itane est, Aemiliane? sic accusas, ut omnia a reo percontere, nihil ipse adferas cognitum. quam ob rem piscis quaeris? cur aegram mulierem inspexisti? quid in sudario habuisti? utrum tu accusatum an interrogatum uenisti? si accusatum, tute argue quae dicis, si interrogatum, noli praeiudicare, quid fuerit, quod ideo te necesse est interrogare, quia nescis. ceterum hoc quidem pacto omnes homines rei constituentur, si ei, qui nomen cuiuspiam detulerit, nulla necessitas sit probandi, omnis contra facultas percontandi. quippe omnibus sic, ut forte negotium magiae facessitur, quicquid omnino egerint obicietur. uotum in alicuius statuae femore signasti: igitur magus es; aut cur signasti? tacitas preces in templo deis allegasti: igitur magus es; aut quid optasti? contra: nihil in templo precatus es: igitur magus es; aut cur deos non rogasti? similiter, si posueris donum aliquod, si sacrificaueris, si uerbenam sumpseris. dies me deficiet, si omnia uelim persequi, quorum rationem similiter calumniator flagitabit. praesertim quod conditum cumque, quod obsignatum, quod inclusum domi adseruatur,
p.61
id omne eodem argumento magicum dicetur aut e cella promptaria in forum atque in iudicium proferetur.
Haec quanta sint et cuiusce modi, Maxime, quantusque campus calumniis hoc Aemiliani tramite aperiatur, quantique sudores innocentibus hoc uno sudariolo adferantur, possum equidem pluribus disputare, sed faciam quod institui: etiam quod non necesse est confitebor et interrogatus ab Aemiliano respondebo. interrogas, Aemiliane, quid in sudario habuerim. at ego quanquam omnino positum ullum sudarium meum in bybliotheca Pontiani possim negare ac, si maxime fuisse concedam, tamen habeam dicere nihil in eo inuolutum fuisse,—quae si dicam, neque testimonio aliquo neque argumento reuincar, nemo est enim qui attigerit, unus libertus, ut ais, qui uiderit—tamen, inquam, per me licet fuerit refertissimum. sic enim, si uis, arbitrare, ut olim Vlixi socii thesaurum repperisse arbitrati sunt, cum utrem uentosissimum manticularentur. uin dicam, cuius modi illas res in sudario obuolutas laribus Pontiani commendarim? mos tibi geretur.
Sacrorum pleraque initia in Graecia participaui. eorum quaedam signa et monumenta tradita mihi a sacerdotibus sedulo conseruo. nihil insolitum, nihil incognitum dico. uel unius Liberi patris mystae qui adestis scitis, quid domi conditum celetis et absque omnibus profanis tacite ueneremini. at ego, ut dixi, multiiuga sacra et plurimos ritus et uarias cerimonias studio ueri et officio erga
p.62
deos didici. nec hoc ad tempus compono, sed abhinc ferme triennium est, cum primis diebus quibus Oeam ueneram plublice disserens de Aesculapii maiestate eadem ista prae me tuli et quot sacra nossem percensui. ea disputatio celebratissima est, uulgo legitur, in omnibus manibus uersatur, non tam facundia mea quam mentione Aesculapii religiosis Oeensibus commendata. dicite aliquis, si qui forte meminit, huius loci principium.—audisne, Maxime, multos suggerentis? immo, ecce etiam liber offertur. recitari ipsa haec iubebo, quoniam ostendis