Apologia
Apuleius
Apuleius. Apulei Opera Quae Supersunt, Vol. II, Fasc. I. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1912.
quorum e numero praecipuast materia morbi comitialis, de quo dicere exorsus sum, cum caro in humorem crassum et spumidum inimico igni conliquescit et spiritu indidem parto ex candore compressi aeris albida
p.56
et tumida tabes fluit. ea namque tabes si foras corporis prospirauit, maiore dedecore quam noxa diffunditur; pectoris enim primorem cutim uitiligine insignit et omnimodis maculationibus conuariat. sed cui hoc usu uenerit, numquam postea comitiali morbo adtemptatur; ita aegritudinem animi grauissimam leui turpitudine corporis compensat. enimuero si perniciosa illa dulcedo intus cohibita et bili atrae sociata uenis omnibus furens peruasit, dein ad summum caput uiam molita dirum fluxum cerebro immiscuit, ilico regalem partem animi debilitat, quae ratione pollens uerticem hominis uelut arcem et regiam insedit. eius quippe diuinas uias et sapientis meatus obruit et obturbat; quod facit minore pernicie per soporem, cum potu et cibo plenos comitialis morbi praenuntia strangulatione modice angit. sed si usque adeo aucta est, ut etiam uigilantium capiti offundatur, tum uero repentino mentis nubilo obtorpescunt et moribundo corpore, cessante animo cadunt. eum nostri non modo maiorem et comitialem, uerum etiam diuinum morbum, ita ut Graeci ἱερὰν νόσον, uere nuncuparunt, uidelicet quod animi partem rationalem, quae longe sanctissimast, eam uiolet.Agnoscis, Maxime, rationem Platonis quantum potui pro tempore perspicue explicatam; cui ego fidem arbitratus causam diuini morbi esse, cum illa pestis in caput redundauit, haudquaquam uideor de nihilo percontatus, an esset mulieri illi caput graue, ceruix torpens, tempora pulsata, aures sonorae. et ceterum, quod dexterae auris crebriores
p.57
tinnitus fatebatur, signum erat morbi penitus adacti; nam dextera corporis ualidiora sunt eoque minus spei ad sanitatem relinquunt, cum et ipsa aegritudini succumbunt. Aristoteles adeo in problematis scriptum reliquit, quibuscumque caducis a dextero morbus occipiat, eorum esse difficiliorem medelam. longum est, si uelim Theophrasti quoque sententiam de eodem morbo recensere; est enim etiam eius egregius liber de caducis. quibus tamen in alio libro, quem de inuidentibus animalibus conscribsit, remedio esse ait exuuias stelionum, quas uelut senium more ceterorum serpentium temporibus statutis exuant; sed nisi confestim eripias, malignone praesagio an naturali adpetentia ilico conuertuntur et deuorant. haec idcirco commemoraui, nobilium philosophorum disputata simul et libros sedulo nominaui nec ullum ex medicis aut poetis uolui attingere, ut isti desinant mirari, si philosophi suapte doctrina causas morborum et remedia nouerunt. igitur cum ad inspiciendum mulier aegra curationis gratia ad me perducta sit atque hoc et medici confessione qui adduxit ad me et mea ratiocinatione recte factum esse conueniat, aut constituant magi et malefici hominis esse morbis mederi, aut si hoc dicere non audent, fateantur se in puero et muliere caducis uanas et prorsus caducas calumnias intendisse.Immo enim si uerum uelis, Aemiliane, tu potius
p.58
caducus qui iam tot calumniis cecidisti. neque enim grauius est corpore quam corde collabi, pede potius quam mente corruere, in cubiculo despui quam in isto splendidissimo coetu detestari. at tu fortasse te putas sanum, quod non domi contineris, sed insaniam tuam, quoquo te duxerit, sequeris. atqui contende, si uis, furorem tuum cum Thalli furore: inuenies non permultum interesse, nisi quod Thallus sibi, tu etiam aliis furis. ceterum Thallus oculos torquet, tu ueritatem, Thallus manus contrahit, tu patronos, Thallus pauimentis inliditur, tu tribunalibus; postremo ille quidquid agit in aegritudine facit, ignorans peccat: at tu, miser, prudens et sciens delinquis, tanta uis morbi te instigat; falsum pro uero insimulas, infectum pro facto criminaris, quem innocentem liquido scis, tamen accusas ut nocentem.