Priapeia

Priaepia

Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879

  1. Inmanem stomachum mihi cietis,
  2. qui densam facitis subinde saepem
  3. et fures prohibetis huc adire.
  4. hoc est laedere, dum iuuatis; hoc est
  5. non admittere ad aucupem uolucres.
  6. obstructa est uia, nec licet iacenti
  7. iactura natis expiare culpam.
  8. ergo qui prius usque et usque et usque
  9. furum scindere podices solebam,
  10. per noctes aliquot diesque cesso.
  11. poenas do quoque, quot satis superque est,
  12. in semenque abeo salaxque quondam
  13. nunc uitam perago - quis hoc putaret? -
  14. ut clusus citharoedus abstinacem.
  15. at uos, ne peream situ senili,
  16. quaeso, desinite esse diligentes
  17. neue inponite fibulam Priapo.