Priapeia

Priaepia

Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879

  1. ne dum me colitis meumque numen,
  2. custodes habeatis irrumatos.
  1. Si commissa meae carpes pomaria curae,
  2. dulcia quid doleam perdere, doctus eris.
  1. Tutelam pomarii, diligens Priape, facito:
  2. rubricato furibus minare mutinio.
  3. Quod mouear, non est, quia, si furaberis ipse
  4. grandia mala, tibi brachia macra dabo.
  1. Obliquis quid me, pathicae, spectatis ocellis?
  2. non stat in inguinibus mentula tenta meis.
  3. quae tamen exanimis nunc est et inutile lignum,
  4. utilis haec, aram si dederitis, erit.
  1. Per medios ibit pueros mediasque puellas
  2. mentula, barbatis non nisi summa petet.
  1. Dodone tibi, Iuppiter, sacrata est,
  2. Iunoni Samos et Mycena ditis,
  3. undae Taenaros aequorumque regi;