Priapeia

Priaepia

Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879

  1. furetur licet usque, non uidebo.
  1. Hic tibi qui rostro crescentia lilia morsit,
  2. caeditur e tepida uictima porcus hara:
  3. ne tamen exanimum facias pecus omne, Priape,
  4. horti sit, facias, ianua clausa tui.
  1. Tu, quae ne uideas notam uirilem,
  2. hinc auerteris, ut decet pudicam:
  3. nimirum, nisi quod times uideri,
  4. intra uiscera habere concupiscis.
  1. Penelopes primam Didonis prima sequatur
  2. et primam Cadmi syllaba prima Remi,
  3. quodque fit ex illis, tu mi deprensus in horto,
  4. fur, dabis: hac poena culpa luenda tua est.
  1. Rusticus indocte si quid dixisse uidebor,
  2. da ueniam: libros non lego, poma lego.
  3. sed rudis hic dominum totiens audire legentem
  4. cogor Homeriacas edidicique notas.
  5. ille uocat, quod nos psolen, Ψολόεντα κεραυνόν,
  6. et quod nos culum, κουλεόν ille uocat.
  7. Μερδαλέον certe si res non munda uocatur,