Priapeia

Priaepia

Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879

  1. si dederis nobis, quod tuus hortus habet'.
  1. Qui sum ligneus, ut uides, Priapus
  2. et falx lignea ligneusque penis,
  3. prendam te tamen et tenebo prensum
  4. totamque hanc sine fraude, quantacumque est,
  5. tormento citharaque tensiorem
  6. ad costam tibi septimam recondam.
  1. Cum loquor, una mihi peccatur littera; nam te
  2. semper blaesaque lingua mihi est.
  1. Matronae procul hinc abite castae:
  2. turpe est uos legere impudica uerba. —
  3. non assis faciunt euntque recta:
  4. nimirum sapiunt uidentque magnam
  5. matronae quoque mentulam libenter.