Priapeia

Priaepia

Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879

  1. fac ueros fructus ille, Priape, ferat.
  1. uelle quid hanc dicas, quamuis sim ligneus, adstans,
  2. oscula dat medio si qua puella mihi?
  3. augure non opus est: 'in me' (mihi credite), dicit
  4. 'Utatur ueris ueribus hasta rudis'.
  1. Nolite omnia, quae loquor, putare
  2. per lusum mihi per iocumque dici.
  3. deprensos ego ter quaterque fures
  4. omnes, ne dubitetis, irrumabo.
  1. Cum quendam rigidus deus uideret
  2. feruenti caput ustulare ferro,
  3. ut Maurae similis foret puellae,
  4. 'heus' inquit 'tibi dicimus, cinaede,
  5. uras te licet usque torqueasque,
  6. num tandem prior es puella, quaeso,
  7. quod sunt, mentula quos habet, capilli?'
  1. O non candidior puella Mauro,
  2. sed morbosior omnibus cinaedis,
  3. Pygmaeo breuior gruem timenti,
  4. ursis asperior pilosiorque,