Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Satis multa de nostris: aliena nunc adiciantur. Alexandri regis uirtus ac felicitas tribus insolentiae euidentissimis gradibus exultauit: fastidio enim Philippi Iouem Hammonem patrem asciuit, taedio morum et cultus Macedonici uestem et instituta Persica adsumpsit, spreto mortali habitu diuinum, aemulatus est, nec fuit ei pudori filium, ciuem, hominem dissimulare.

Iam Xerxes, cuius in nomine superbia et inpotentia habitat, suo iure † tam insolenter, quod Graeciae indicturus bellum adhibitis Asiae principibus, 'ne uiderer' inquit 'meo tantum modo usus consilio, uos contraxi. ceterum mementote parendum magis uobis esse quam suadendum'. adroganter, etiam si uictori repetere ei regiam contigisset: tam deformiter uicti nescias utrum insolentius dictum an inprudentius.

Hannibal autem Cannensis pugnae successu elatus nec admisit quemquam ciuium suorum in castris nec responsum ulli nisi per interpretem dedit. Maharbalem etiam, ante tabernaculum suum clara uoce adfirmantem prospexisse quonam modo paucis diebus Romae in Capitolio cenaret, aspernatus est. adeo felicitatis et moderationis diuiduum contubernium est.

Insolentiae uero inter Karthaginiensem et Campanum senatum quasi aemulatio fuit: ille enim separato a plebe balineo lauabatur, hic diuerso foro utebatur. quem morem Capuae aliquamdiu retentum C. quoque Gracchi oratione in Plautium scripta patet.