Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Atque ut superbia quoque et inpotentia in conspicuo ponatur, M. Fuluius Flaccus consul M. Plautii Hypsaei collega, cum perniciosissimas rei publicae leges introduceret de ciuitate Italiae danda et de prouocatione ad populum eorum, qui ciuitatem mutare noluissent, aegre conpulsus est ut in curiam ueniret: deinde partim monenti, partim oranti senatui ut incepto desisteret, responsum non dedit. tyrannici spiritus consul haberetur, si aduersus unum senatorem hoc modo se gessisset, quo Flaccus in totius amplissimi ordinis contemnenda maiestate uersatus est.

Quae a M. quoque Druso tribuno pl. per summam contumeliam uexata est: parum enim habuit L. Philippum consulem, quia interfari se contionantem ausus fuerat, obtorta gula, et quidem non per uiatorem, sed per clientem suum adeo uiolenter in carcerem praecipitem egisse, ut multus e naribus eius cruor profunderetur, uerum etiam, cum senatus ad eum misisset, ut in curiam ueniret, 'quare non potius' inquit 'ipse in Hostiliam curiam propinquam rostris, id est ad me, uenit?' piget adicere quod sequitur: tribunus senatus imperium despexit, senatus tribuni uerbis paruit.

Cn. autem Pompeius quam insolenter! qui balineo egressus ante pedes suos prostratum Hypsaeum ambitus reum, et nobilem uirum et sibi amicum, iacentem reliquit contumeliosa uoce proculcatum: nihil enim eum aliud agere quam ut conuiuium suum moraretur respondit, et huius dicti conscius securo animo cenare potuit. ille uero etiam in foro non erubuit P. Scipionem socerum suum legibus obnoxium, quas ipse tulerat, in maxima quidem reorum et inlustrium ruina muneris loco a iudicibus deposcere, maritalis lecti blanditiis statum rei publicae temerando.

Taetrum facto pariter ac dicto M. Antonii conuiuium: nam cum ad eum triumuirum Caesetii Rufi senatoris caput allatum esset, auersantibus id ceteris propius admoueri iussit ac diu diligenterque considerauit. cunctis deinde expectantibus quidnam esset dicturus, 'hunc ego' inquit 'notum non habui'. superba de senatore, inpotens de occiso confessio.