Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Illa uero pars calliditatis egregia et ab omni reprehensione procul remota, cuius opera, quia appellatione ---uix apte exprimi possunt, Graeca pronuntiatione strategemata dicantur.

† Omnibus militaribus copiis Tullus Hostilius Fidenas adgressus, quae surgentis imperii nostri incunabula crebris rebellationibus torpere passae non sunt finitimisque tropaeis ac triumphis alitam uirtutem eius spes suas ulterius promouere docuerunt, Mettius Fufetius dux Albanorum dubiam et suspectam semper societatis suae fidem repente in ipsa acie detexit: deserto enim Romani exercitus latere in proximo colle consedit, pro adiutore speculator pugnae futurus, ut aut uictis insultaret aut uictores fessos adgrederetur. non erat dubium quin ea res militum nostrorum animos debilitatura esset, cum eodem tempore et hostes confligere et auxilia deficere cernerent. itaque ne id fieret Tullus prouidit: concitato enim equo omnes pugnantium globos percucurrit praedicans suo iussu secessisse Mettium eumque, cum ipse signum dedisset, inuasurum Fidenatium terga. quo imperatoriae artis consilio metum fiducia mutauit proque trepidatione alacritate suorum pectora repleuit.

Et ne continuo a nostris regibus recedam, Sextus Tarquinius Tarquini filius indigne ferens, quod patris uiribus expugnari Gabii nequirent, ualentiorem armis excogitauit rationem, qua interceptum illud oppidum Romano imperio adiceret: subito namque se ad Gabinos contulit tamquam parentis saeuitiam et uerbera, quae uoluntate sua perpessus erat, fugiens, ac paulatim unius cuiusque fictis et compositis blanditiis adliciendo beniuolentiam, ut apud omnes plurimum posset consecutus, familiarem suum ad patrem misit indicaturum quemadmodum cuncta in sua manu haberet et quaesiturum quidnam fieri uellet. iuuenili calliditati senilis astutia respondit, si quidem re eximie delectatus Tarquinius, fidei autem nuntii parum credens nihil respondit, sed seducto eo in hortum maxima et altissima papauerum capita baculo decussit. cognito adulescens silentio simul ac patris facto causam alterius, alterius argumentum peruidit nec ignorauit praecipi sibi ut excellentissimum quemque Gabinorum aut exilio summoueret aut morte consumeret. ergo spoliatam bonis propugnatoribus ciuitatem tantum non uinctis manibus ei tradidit.

Illud quoque maioribus et consilio prudenter et exitu feliciter prouisum: cum enim urbe capta Galli Capitolium obsiderent solamque potiendi eius spem in fame eorum repositam animaduerterent, perquam callido genere consilii Romani usi unico

perseuerantiae inritamento uictores spoliauerunt: panes enim iacere conpluribus e locis coeperunt. quo spectaculo obstupefactos infinitamque frumenti abundantiam nostris superesse credentes ad pactionem omittendae obsidionis conpulerunt. misertus est tunc profecto Iuppiter Romanae uirtutis, praesidium ab astutia mutuantis, cum summa alimentorum inopia proici praesidia inopiae cerneret. igitur ut uafro, ita periculoso consilio salutarem exitum dedit.

Idemque Iuppiter postea praestantissimorum ducum nostrorum sagacibus consiliis propitius aspirauit: nam cum alterum Italiae latus Hannibal laceraret, alterum inuasisset Hasdrubal, ne duorum fratrum iunctae copiae intolerabili onere fessas simul res nostras urguerent, hinc Claudii Neronis uegetum consilium, illinc Liui Salinatoris inclyta prouidentia effecit: Nero enim conpresso a se in Lucanis Hannibale praesentiam suam, quoniam ita ratio belli desiderabat, mentitus hosti ad opem collegae ferendam per longum iter celeritate mira tetendit. Salinator in Vmbria apud Metaurum flumen proximo die dimicaturus summa cum dissimulatione Neronem castris noctu recepit: tribunos enim a tribunis, centuriones a centurionibus, equites ab equitibus, pedites a peditibus excipi iussit ac sine ulla tumultuatione solo uix unum exercitum capiente alterum inseruit. quo euenit ne Hasdrubal cum duobus se consulibus proeliaturum prius sciret quam utriusque uirtute prosterneretur. ita illa toto

terrarum orbe infamis Punica calliditas Romana elusa prudentia Hannibalem Neroni, Hasdrubalem Salinatori decipiendum tradidit.

Memorabilis etiam consilii Q. Metellus. qui, cum pro consule bellum in Hispania aduersus Celtiberos gereret urbemque Contrebiam caput eius gentis uiribus expugnare non posset, intra pectus suum multum ac diu consiliis agitatis uiam repperit, qua propositum ad exitum perduceret. itinera magno impetu ingrediebatur, deinde alias atque alias regiones petebat: hos obsidebat montes, paulo post ad illos transgrediebatur, cum interim tam suis omnibus quam ipsis hostibus ignota erat causa inopinatae eius ac subitae fluctuationis. interrogatus quoque a quodam amicissimo sibi quid ita sparsum et incertum militiae genus sequeretur, 'absiste' inquit 'istud quaerere: nam si huius consilii mei interiorem tunicam consciam esse sensero, continuo eam cremari iubebo'. quorsum igitur ea dissimulatio erupit aut quem finem habuit? postquam uero et exercitum suum ignorantia et totam Celtiberiam errore implicauit, cum alio cursum direxisset, subito ad Contrebiam reflexit eamque inopinatam et attonitam oppressit. ergo nisi mentem suam dolos scrutari coegisset, ad ultimam ei senectutem apud moenia Contrebiae armato sedendum foret.