Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Demosthenis quoque astutia mirifice cuidam aniculae succursum est, quae pecuniam depositi nomine a duobus hospitibus acceperat ea condicione,

ut illam simul utrisque redderet. quorum alter interiecto tempore tamquam mortuo socio squalore obsitus deceptae omnis nummos abstulit. superuenit deinde alter et depositum petere coepit. haerebat misera et in maxima pariter et pecuniae et defensionis penuria iamque de laqueo et suspendio cogitabat: sed opportune Demosthenes ei patronus adfulsit. qui, ut in aduocationem uenit, 'mulier' inquit 'parata est depositi se fide soluere, sed nisi socium adduxeris, id facere non potest, quoniam, ut ipse uociferaris, haec dicta est lex, ne pecunia alteri sine altero numeraretur'.

Ac ne illud quidem parum prudenter. quidam Athenis uniuerso populo inuisus causam apud eum capitali crimine dicturus maximum honorem subito petere coepit, non quod speraret se illum consequi posse, sed ut haberent homines ubi procursum irae, qui acerrimus esse solet, effunderent. neque eum haec tam callida consilii ratio fefellit: comitiis enim clamore infesto et crebris totius contionis sibilis uexatus, nota etiam denegati honoris perstrictus, eiusdem plebis paulo post in discrimine uitae clementissima suffragia expertus est. quod si adhuc ei ultionem sitienti capitis sui periculum obiecisset, nullam partem defensionis odio obseratae aures reciperent.

Huic uaframento consimilis illa calliditas

superiori. Hannibal a Duilio consule nauali proelio uictus timensque classis amissae poenas dare, offensam astutia mire auertit: nam ex illa infelici pugna prius quam cladis nuntius domum perueniret quendam ex amicis conpositum et formatum Karthaginem misit. qui, postquam ciuitatis eius curiam intrauit, 'consulit uos' inquit 'Hannibal, cum dux Romanorum magnas secum maritimas trahens copias aduenerit, an cum eo confligere debeat'. adclamauit uniuersus senatus non esse dubium quin oporteret. tum ille 'conflixit' inquit 'et superatus est'. ita liberum his non reliquit id factum damnare, quod ipsi fieri debuisse iudicauerant.

Item Hannibal Fabium Maximum inuictam armorum suorum uim saluberrimis cunctationibus pugnae ludificantem, ut aliqua suspicione trahendi belli respergeret, totius Italiae agros ferro atque igni uastando unius eius fundum inmunem ab hoc iniuriae genere reliquit. profecisset aliquid tanti beneficii insidiosa adumbratio eius, nisi Romanae urbi et Fabii pietas et Hannibalis uafri mores fuissent notissimi.

Tusculanis etiam acumine consilii incolumitas parta est: cum enim crebris rebellationibus meruissent ut eorum urbem funditus Romani euertere

uellent, atque ad id exequendum Furius Camillus maximus dux ualidissimo instructus exercitu uenisset, uniuersi ei togati obuiam processerunt commeatusque et cetera pacis munia benignissime praestiterunt. armatum etiam intrare moenia passi sunt nec uultu nec habitu mutato. qua constantia tranquillitatis non solum ad amicitiae nostrae ius, sed etiam ad communionem ciuitatis usque penetrarunt, sagaci hercule usi simplicitate, quoniam aptius esse intellexerant metum officiis dissimulare quam armis protegere.

At Volscorum ducis Tulli execrabile consilium. qui ad bellum inferendum Romanis maxima cupiditate accensus, cum aliquot aduersis proeliis contusos animos suorum et ob id paci proniores animaduerteret, insidiosa ratione quo uolebat conpulit: nam cum spectandorum ludorum gratia magna Volscorum multitudo Romam conuenisset, consulibus dixit uehementer se timere ne quid hostile subito molirentur monuitque ut essent cautiores et protinus ipse urbe egressus est. quam rem consules ad senatum detulerunt. qui, tametsi nulla suspicio suberat, auctoritate tamen Tulli commotus ut ante noctem Volsci abirent decreuit. qua contumelia inritati facile inpelli potuerunt ad rebellandum. ita mendacium uersuti ducis simulatione beniuolentiae inuolutum duos simul populos fefellit, Romanum, ut insontes notaret, Volscum, ut deceptis irasceretur.