Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Nunc id genus felicitatis explicabo, quod totum in habitu animi nec uotis petitum, sed in pectoribus sapientia praeditis natum dictis factisque prudentibus enitescit.

App. Claudium crebro solitum dicere accepimus negotium populo Romano melius quam otium conmitti, non quod ignoraret quam iucundus tranquillitatis status esset, sed quod animaduerteret praepotentia imperia agitatione rerum ad uirtutem capessendam excitari, nimia quiete in desidiam resolui. et sane negotium nomine horridum ciuitatis nostrae mores in suo statu continuit, blandae appellationis quies plurimis uitiis respersit.

Scipio uero Africanus turpe esse aiebat in re militari dicere 'non putaram', uidelicet quia explorato et excusso consilio quae ferro aguntur administrari oportere arbitrabatur. summa ratione: inemendabilis est enim error, qui uiolentiae Martis committitur. idem negabat aliter cum hoste confligi debere, quam aut si occasio obuenisset aut necessitas incidisset. aeque prudenter: nam et prospere gerendae rei facultatem omittere maxima dementia est et in angustias utique pugnandi conpulsum abstinere se proelio pestiferae ignauiae adfert exitum, eorumque, qui ista conmittunt, alter beneficio fortunae uti, alter iniuriae nescit resistere.